PL 99, col. 869
De sacramento baptismi (Leidradus Lugdunensis), J. P. Migne
vitam meam enuntiavi tibi, nos putamus quod de criminibus
id possumus facere, non de aliis actibus
nostris, sicut scriptum est: Dixi, confitebor adversum
me injustitiam meam Domino, qualiter nos in his
quae praedicamus custodiamus, qui quotidie peccamus:
et sic peccatum iniquitas est, confirmante
Apostolo qui ait: Omnis qui facit peccatum, et iniquitatem
facit, et peccatum est iniquitas. Ergo iniquitatem
operamur; et si iniquitatem operamur, in viis
Domini non ambulamus, dicente Psalmista: Non enim
qui iniquitatem operantur, in viis ejus ambulaverunt.
Cum haec ergo ita sint, quid de custodia mandatorum,
id est qualiter nos in his quae praedicamus,
custodiamus, dicere melius possumus, nisi illud quod
idem Psalmista ait: Utinam dirigantur viae meae ad
custodiendas justificationes tuas! Quis enim implere
potest quod nobis praecipitur: Diliges proximum tuum
sicut teipsum: et iterum, Diligite inimicos vestros?
nisi cujus Dominus dilataverit per infusionem sancti
Spiritus cor in charitate, ut ei possit dicere: Viam
mandatorum tuorum cucurri, cum dilatares cor meum.
Terribiliter valde Dominus in Evangelio proponit
modum humilitatis et simplicitatis, dicendo: Nisi
conversi fueritis, et efficiamini sicut parvuli, non intrabitis
in regnum coelorum. Juxta quem modum et
Apostolus praecipit: Nolite pueri effici sensibus, sed
malitia parvuli estote. Sed quis ad tantam innocentiae
perfectionem pervenire potest, nisi is quem tanta
Dei gratuita benignitas praevenerit, ut ex intimis
visceribus dicere possit: Dilexi quoniam exaudivit
Dominus vocem orationis meae, quia inclinavit aurem
suam mihi. Et post pauca: Custodiens parvulos Dominus;
humiliatus sum et liberavit me. Ac deinde securus: Convertere,
inquit, anima mea, in requiem
tuam. Dicunt ecclesiastici doctores, speculum animae
esse mandata divina, ut unaquaeque fidelissima in eo
se intuens, deprehendat in semetipsa vel foeditatem
vitiorum, vel pulchritudinem virtutum. Et idcirco
Psalmista ait: Tunc non confundar, cum perspexero
in omnibus mandatis tuis. Subauditur, si direxeris
vias meas ad custodiendas justificationes tuas. Sed
quis nostrum absque hac confusione cantare potest: Domine Dominus noster si feci istud, si est iniquitas in
manibus meis, si reddidi retribuentibus mihi mala,
decidam merito ab inimicis meis inanis?
De hac igitur confusione nos Dominus ad gaudium
vult levari cum dicit: Beati estis cum maledixerint
vobis homines, et persecuti vos fuerint, et dixerint omne
malum adversum vos mentientes, propter me: gaudete
et exsultate. Et in alio loco: Orate pro persequentibus
et calumniantibus vos, ut sitis filii Patris
vestri, qui in coelis est. Quicunque hoc ex medullis
cordis implere potuerit, ille non confundetur, cum
perspexerit in omnibus mandatis Dei tanquam in speculo.
Joannes namque apostolus ait: Qui dicit se
nosse Deum, et mandata ejus non custodit, mendax
est. Et iterum: Qui dicit se in ipso manere, debet sicut
ille ambulavit, sic et ipse ambulare. Sed ad haec
quid aliud nobis agendum est, nisi ut ingemiscentes