PL 99, col. 872

De sacramento baptismi (Leidradus Lugdunensis), J. P. Migne · Epistolae (Leidradus Lugdunensis), J. P. Migne

perducere dignetur, transferendo de regno ad regnum, Rex regum et Dominus dominantium.

scholas lectorum, non solum qui officiorum lectionibus
exercentur, sed etiam in divinorum librorum
meditatione spiritalis intelligentiae fructus consequantur;
ex quibus nonnulli de libro Evangeliorum sensum
spiritalem etiam ex parte adipisci possunt.
Plerique vero librum prophetarum secundum spiritalem

intelligentiam adepti sunt. Similiter libros Salomonis,
vel libros Psalmorum, atque etiam Job. In
libris quoque conscribendis, in eadem Ecclesia, in
quantum potui, elaboravi. Similiter vestimenta sacerdotum
vel ministeria procuravi.
De restauratione etiam ecclesiarum, in quantum
valui, non cessavi; ita ut ejusdem civitatis maximam
ecclesiam, quae est in honorem sancti Joannis Baptistae,
a novo operuerim, et macerias ex parte erexerim.
Similiter ecclesiae sancti Stephani tegumentum
de novo instauravi. Ecclesiam quoque sancti Nicetii
de novo etiam aedificavi. Similiter ecclesiam sanctae
Mariae. Praeter monasteriorum restaurationes, domus
quoque episcopales, inter quas unam restauravi, quae
jam pene destructa erat, quam operui. Aliam quoque

domum cum solario aedificavi, et duplicavi; et hanc
propter vos paravi; ut si in illis partibus vester esset
adventus, in ea suscipi possetis. Claustrum quoque
clericorum construxi, in quo omnes nunc sub uno
conclavi manere noscuntur. In eadem civitate alias
restauravi ecclesias: unam quidem in honorem sanctae
Eulaliae, ubi fuit monasterium puellarum, in honorem
sancti Georgii, quam de novo operui, et ex
parte macerias ejus a fundamentis erexi. Alia quoque
domus in honorem sancti Pauli de novo operta est.
Monasterium quoque puellarum in honorem sancti
Petri dedicatum, ubi corpus sancti Annemundi
martyris humatum est, quod ipse sanctus martyr
et episcopus instituit, ego a fundamentis tam ecclesiam
quam domum restauravi, ubi nunc sanctimoniales

numero triginta duae, secundum institutionem
regularem viventes, habitare videntur. Et monasterium
regale insulae Barbarae (situm in medio
Araris fluvii, quod antiquitus est dedicatum in honorem
sancti Andreae apostoli et omnium apostolorum,
nunc autem in honorem sancti Martini recens videtur
esse fundatum jussu domni Caroli imperatoris,
qui ibidem praefecit dominum Benedictum abbatem,
cum quo simul direxit ibi suos codices) ita restauravi,
ut tecta de novo fuerint, et aliqua de maceriis
a fundamentis erecta; ubi nunc monachi secundum
regularem disciplinam numero nonaginta habitare
videntur. Cui etiam abbati tradidimus potestatem
ligandi et solvendi uti habuerunt praedecessores sui,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.