PL 99, col. 874
Epistolae (Leidradus Lugdunensis), J. P. Migne
II.
Vestram itaque sapientissimam admonitionem
omni amore amplexati, valde admirati sumus profunditatem
vestrae sanctae considerationis. Inter haec
igitur, cum ingenioli nostri praepediente tarditate
non satis advertere potuissemus, utrum ista vestra
laudabilis admonitio responsionem a nobis vellet,
an tantummodo nostram nobis imperitiam cognoscendam
commendare: hac ambiguitate suspensi
nullum probabilius consilium, ut nobis tamen visum
est, reperire potuimus, quam ut ea quae per vos
cognovimus non legitime a nobis fuisse responsa
prius, juxta pusillitatem sensus nostri, in quantum
videbatur explicaremus; ac deinceps his litteris serenissimae
clementiae vestrae indicaremus, quae dubitatio,
vel potius quae necessitas nos arctaverat ad
scribendum ea quae in prioribus responsionibus nostris
minus fuisse per vos cognovimus. Deinde gloriosissimo
conspectui vestro destinatis, si secundum
jussionem vestram fecimus aut non, ecce adsunt
in conspectu gloriae vestrae, et ea quae in prioribus
minus fuerunt, et quare nunc ea scribere et transmittere
ausi, imo coacti sumus. Quod si ea aliquatenus
vestrae voluntati convenientia judicatis, secundum
indeficientem thesaurum bonitatis vestrae id facitis.
Sin autem vana et minus utilia, sicut forsitan
sunt, nos novimus et confitemur multitudinem id promereri
imperitiae nostrae, qui vestram voluntatem et
tenorem servitutis nostrae minus advertere possumus.
Quanquam etsi advertamus, nequaquam simul
idonei ad respondendum vestrae tam sublimissimae et
inimitabili investigationi, tamen oramus, ut vos non
lateat, quae nos causa compulerit ad scribendum de
his quae, vestra nos clementia et paterna sollicitudine
admonente, cognovimus minus fuisse in prioribus
illis responsionibus.
III.
Dominus noster Jesus Christus, cujus egressio
a summo coeli, postquam processit tanquam sponsus
de thalamo suo, insignitus humilitate et infirmitate
substantiae nostrae, bellum gesturus adversum principem
hujus mundi, ac mundum debellaturus Dominus
fortis et potens, Dominus potens in praelio futuris
militibus suis, fugientibus mundi ac principis
ejus dominatum, initia pactionis et expeditionis
exponens, imo proponens ait: Qui non renuntiaverit
omnibus quae possidet, non potest esse meus discipulus.
Quod quidam audiens, ait illi: Sequar te, Domine;
sed primum permitte mihi renuntiare his qui
domi sunt. Sancta vero mater universalis Ecclesia
non aliter suscipit in gremium ad se convertentes,
nisi prius abrenuntient diabolo et omnibus angelis
ejus, operibus quoque atque universis pompis ejus.
IV.
Discernenda sunt igitur haec duo; quid inter
se differant renuntiare, et abrenuntiare. Quorum
differentia in eo vel maxime apparet, quod renuntiamus
rebus licitis, abrenuntiamus autem illicitis: renuntiamus
affectionibus, abrenuntiamus autem illecebris:
renuntiamus parentibus, abrenuntiamus autem