PL 99, col. 876
Epistolae (Leidradus Lugdunensis), J. P. Migne
in homine, defectus potius fuit quidam ab opere Dei
ad sua opera, quam opus illius. Et ideo mala opera,
quia secundum se, non secundum Deum: ut eorum
operum tanquam fructuum malorum voluntas ipsa
esset velut arbor mala.
VII.
Apostolus quoque ait: Radix omnium malorum
est cupiditas [(I Tim. VI, 10)]
. Sollicite itaque
considerare debemus quare initium peccati dicatur superbia: radix omnium malorum est cupiditas.
An
forte sermonem propheticum Paulus apostolus, ut
solet, exposuit; quandoquidem sive initium omnis
peccati, sive radix omnium malorum dicatur, unum
idemque significat? Porro cupiditas atque superbia in
tantum unum est malum, ut nec superbia sine cupiditate,
nec sine superbia possit inveniri cupiditas.
Quandoquidem et diabolus in quo tenet superbia
principatum, propriae potestatis ac perditionis humanae
cupidus fuit: et ipse homo per appetitum arboris
interdictae, ac divinae similitudinis affectatione
morbosae cupiditatis ostendit affectum. Et de diabolo
quidem, quod malo superbiae ceciderit, nullus qui
ambigat. De primis tamen hominibus diligenti consideratione
invenitur, quia in occulto prius mali esse
coeperunt, ut in apertam inobedientiam laberentur.
Non enim ad malum opus perveniretur, nisi praecessisset
voluntas mala. Porro malae voluntatis initium,
quod potuit esse, nisi superbia? Quid est autem superbia,
nisi perversae celsitudinis appetitus? Perversa
enim est celsitudo, deserto eo cui debet animus
inhaerere principio, sibi quodammodo fieri atque
esse principium. Hoc fit cum sibi animus placet:
sibi vero placet, cum ab illo bono immutabili deficit,
quod ei magis placere debuit, quam ipse sibi. Spontaneus
autem est ille defectus: quoniam si voluntas
in amore superioris immutabilis boni, a quo illustrabatur
ut videret, et accendebatur ut amaret,
stabilis permaneret; non inde ad sibi placendum
averteretur, et ex hoc tenebresceret, aut frigesceret,
ut vel illa crederet verum dixisse serpentem, vel ille
Dei mandato uxoris praeponent voluntatem, putaretque
se venialiter transgressorem esse praecepti,
si vitae suae sociam non desereret etiam in societate
peccati. Non ergo malum opus factum est, id est illa
transgressio, ut cibo prohibito vescerentur, nisi ab
eis qui jam mali erant. Patet ergo manifestissime
non solum in diabolo, verum etiam in primis hominibus,
malum superbiae praecessisse in abdito, ut
sequeretur hoc malum quod perpetratum est in aperto.
Verum est enim quod scriptum est: Ante ruinam
exaltatur cor [(Prov. XVI, 18)]
, et ante gloriam humiliatur [(Luc. XIV, 11)] .
Prorsus ruina quae fit in occulto,
praecedit ruinam quae fit in manifesto, dum illa ruina
esse non putatur. Quis enim exaltationem ruinam
putat, cum jam ibi sit defectus, quo est relictus
excelsus? Quis autem ruinam esse non videat,
quando fit mandati evidens atque indubitata transgressio?
VIII.
Quam primorum hominum transgressionem,
si in sua quasi membra singula dividamus, non