PL 99, col. 878

Epistolae (Leidradus Lugdunensis), J. P. Migne

causa inimico inimicus, vel adipiscendi alicujus extra
commodi, sicut latro viatori; vel evitandi mali, sicut
ei qui timetur; vel invidendo, sicut feliciori
miserior, aut in aliquo prosperatu ejus quem sibi
aequari timet, aut aequalem dolet; vel sola voluntate
alieni mali, sicut spectatores gladiatorum, aut irrisores,
aut illusores quorumlibet, qui laetantur cum
male fecerint, et exsultant in rebus pessimis, disruptis
limitibus humanae societatis. Nihil enim est
infelicius felicitate peccantium, qua poenalis nutritur
impunitas et mala voluntas, vel ut hostis interior roboretur.
XI.
Omnia quoque quae demulcent sensus corporis,
et per eos irrumpunt ad vastandam mentem,
ut ei liceat per latam et spatiosam viam quae ducit

ad mortem, ingredi, corporales quaerens carpere
voluptates. Velut cum theatrorum moles exstruuntur,
et effodiuntur fundamenta virtutum: cum gloriosa
est effusionis insania, et opera misericordiae
deridentur; cum ex his quae divitibus abundant,
luxuriantur histriones, et necessaria vix habent pauperes.
Per quinque sensus corporis metropolis et
arx mentis capitur, aspectu scilicet, auditu, gustu,
odoratu et tactu. Si circensibus quispiam delectetur;
si athletarum certamine, si mobilitate histrionum, si
formis mulierum, si splendore gemmarum, vestium,
metallorum, et caeteris hujusmodi, per oculorum fenestras
animae est capta libertas.
XII.
Rursum auditu, si vario organorum cantu et
vocum flexionibus delinitur, et carmine poetarum et

comoediarum, mimorumque urbanitatibus et strophis,
et quidquid per aures introiens virilitatem mentis
effeminat. Odoris autem suavitate, et diversa thymiamatum,
et amomum, et peregrini muris pellicula,
quod dissolutis et amoribus convenit. Tactus autem
alienorum corporum, et feminarum ardentior appetitus
vitinus in fama est [ Forte, vitium infame est].
XIII.
Igitur cum per has portas quasi quidam perturbationum
cunei ad arcem nostrae mentis intraverint,
ubi erit libertas? ubi fortitudo ejus? ubi de Deo
cogitatio? Maxime cum tactus depingat sibi etiam
praeteritas voluptates, et recordatione vitiorum cogat
animam pati, et quodammodo exercere quod non
agit. Peccata namque, quae ad lasciviam pertinere
noscuntur, commemorat Isaias propheta ex voce

Domini comminantis, dicendo: Pro eo quod elevatae
sunt filiae Sion, et ambulaverunt extento collo, et nutibus
oculorum ibant et plaudebant, ambulabant in pedibus
suis, composito gradu incedebant; decalvabit
Dominus verticem filiarum Sion, et Dominus crinem
earum nudabit. In die illa auferet Dominus ornamentum
calceamentorum et lunulas, et torques, et monilia,
et armillas, et mitras, discriminalia, et periscelides,
et muraenulas, et olfactoriola, et inaures, et annulos,
et gemmas in fronte pendentes [(Isa. III, 16)]
. Quae
omnia propter superbum supercilium et impudicos
ac luxuriosos actus hominum dicuntur, qui diffusi
per omnia desideria, corpus ducunt impurum. Item

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.