PL 99, col. 883
Epistolae (Leidradus Lugdunensis), J. P. Migne
invidia et clausis oculis zelamur et belligeramus
ad invicem proximi quibus . . . . . . Nemini quidquam
debeatis, nisi ut invicem diligatis. Et tot ac tanta
mala nobis imminentia consentimus, quibus esse
non debebat adversus carnem et sanguinem colluctatio,
sed adversus principes et potestates, adversus mundi
rectores tenebrarum harum, adversus spiritalia nequitiae
in coelestibus. Indicta sunt nobis innumera bella principis et potestatis aeris hujus, qui operatur in
filios diffidentiae,
saevit adversum nos totis viribus.
XXIII.
Terrores etiam divinae comminationis intonant
super nos. Severitas legum et districtio regum
vigilant ad coercendos nos, et nihil horum attendimus,
nisi ut invicem mordeamus et comedamus,
ut ab invicem consumamur. Heu, proh dolor! Tam
securi pergimus ad tenebras exteriores, quasi ibi
nobis cubicula exstruantur, cubilia sternantur, deliciae
praeparentur, ministri procurentur, thesauri
congerantur, ornamenta multiplicentur, cum Scriptura
dicat: Quodcunque potest manus tua facere, instanter
operare: quia nec opus, nec ratio, nec sapientia,
nec scientia erunt apud inferos, quo tu properas. Unde
nobis tam impudens superbia, importuna cupiditas, infrunita
lascivia? nisi quia ad ea quibus in baptismo
abrenuntiavimus, imprudenter revertimur; et contingit
nobis res veri proverbii: Canis reversus ad vomitum
suum, et sus lota in volutabro luti. Unde bella
et lites, ait Apostolus, in vobis? Nonne hinc: ex
concupiscentiis vestris, quae militant in membris
vestris?
XXIV.
Manifestum est ergo, omnem contentionem
inter nos ex cupiditate oriri: quoniam non est
tale bonum quod hic amamus, ut nullas angustias
faciat amatoribus suis. Ideo plerumque dividimur
litigando, mortiferas aut certe mortales victorias
requirendo, et cum quis vicerit superbus extollitur.
Si vero conditionem cogitans casusque communes,
magis quae accidere possunt adversis angitur, quam
eis quae provenerint secundis rebus inflatur. Res
enim quaelibet terrena simul a multis possideri non
potest; quia si unus possidet, ab ejus possessione
alter excluditur. Res autem divinae, quas Deus jubet
ut amemus, sic a multis possidentur, ut nulli crescente
numero possidentium, aliquid minuatur. Nullo
enim modo fit minor, accedente seu permanente
consorte possessio bonitatis; imo possessio bonitas,
quam tanto latius, quanto concordius individua sociorum
possidet charitas. Non habebit istam possessionem,
qui eam noluerit habere communem: et
tanto eam reperiet ampliorem, quanto ibi amplius
potuerit amare consortem. Quia ergo ista quae amare
debemus inordinate amamus, ideo bella et lites ex
concupiscentiis nostris oriuntur in nobis.
XXV.
Sed sciendum nobis est, omnibus modis
non posse nos ad regnum pacis aeternae transire,
nisi hic eam pacem tenuerimus, quam belli hujus,
in quo caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus
adversus carnem, multis et variis certaminibus