AAS 1 (1909), p. 13
simul sumptos attingit, ad Congregationem religiosorum Negotiis praepo-
]sitam remittat aut relinquat.
6. Unitam habet Congregationem pro Negotiis rituum orientalium,
cui integra manent quae huc usque servata sunt.
7. Praefectura specialis pro re oeconomica esse desinit ; omnium vero
bonorum administratio, etiam reverendae Camerae Spoliorum, ipsi Congregationi
de Propaganda Fide committitur.
8. Cum hac Congregatione coniungitur coetus pro unione Ecclesiarum
dissidentium.
7.° — Congregatio Indicis.
1. Huius sacrae Congregationis in posterum erit non solum delatos
sibi libros diligenter excutere, eos si oportuerit prohibere, et exemptiones
concedere; sed etiam ex officio inquirere, qua opportuniore licebit via, si
quae in vulgus edantur scripta cuiuslibet generis, damnanda; et in memoriam
Ordinariorum reducere, quam religiose teneantur in perniciosa scripta
animadvertere, eaque Sanctae Sedi denunciare, ad normam Const. Officiorum,,
xxv Ian. MDCCCXCVIL
2. Cum vero librorum prohibitio persaepe propositam habeat catholicae
fidei defensionem , qui finis est etiam Congregationis Sancti Officii,
decernimus ut in posterum omnia quae ad librorum prohibitionem pertinent,
eaque sola, utriusque Congregationis Patres Cardinales, Consultores,
administri secum invicem communicare possint, et omnes hac de re eodem
secreto adstringatur.
8.° — Congregatio sacrorum Rituum.
1. Haec sacra Congregatio ius habet videndi et statuendi ea omnia,
quae sacros ritus et caeremonias Ecclesiae latinae proxime spectant, non
autem quae latius ad sacros ritus referuntur, cuiusmodi sunt praecedentiae
iiura, aliaque id genus, de quibus, sive servato iudiciario ordine sive ratione
disciplinae, hoc est, uti aiunt, in linea disciplinan disceptetur.
2. Eius proinde est praesertim advigilare ut sacri ritus ac caeremoniae
diligenter serventur in Sacro celebrando, in Sacramentis administrandis,
in divinis officiis persolvendis, in iis denique omnibus quae Ecclesiae latinae
cultum respiciunt; dispensationes opportunas concedere ; insignia et honoris
privilegia tam personalia et ad tempus, quam localia et perpetua, quae
ad sacros ritus vel caeremonias pertineant, elargiri, et cavere ne in haec
abusus irrepant.