AAS 1 (1909), p. 14

3. Denique ea omnia exsequi debet, quae ad beatificationem et canonizationem
Sanctorum vel ad sacras Reliquias quoquo modo referuntur.
4. Huic Congregationi adiunguntur coetus liturgicus, coetus historicoliturgicus
et coetus pro sacro Concentu.

9.° — Congregatio Caeremonialis.

Haec sacra Congregatio iura hactenus ipsi tributa integra servat;
ideoque ad eam pertinet moderatio caeremoniarum in sacello aulaque pontificali
servandarum, et sacrarum functionum, quas Patres Cardinales extra
pontificale sacellum peragunt; itemque quaestiones cognoscit de praecedentia
tum Patrum Cardinalium, tum Legatorum, quos variae nationes ad
Sanctam Sedem mittunt.

10.° — Congregatio pro Negotiis ecclesiasticis extraordinariis.

In ea tantum negotia sacra haec Congregatio incumbit, quae eius examini
subiiciuntur a Summo Pontifice per Cardinalem Secretarium Status,
praesertim ex illis quae cum legibus civilibus coniunctum aliquid habent
et ad pacta conventa cum variis civitatibus referuntur.

11. — Congregatio Studiorum.0

Est huic sacrae Congregationi commissa moderatio studiorum in
quibus versari debeant maiora athenaea, seu quas vocant Universitates,
seu Facultates, quae ab Ecclesiae auctoritate dependent, comprehensis iis
quae a religiosae alicuius familiae sodalibus administrantur. Novas institutiones
perpendit approbatque; facultatem concedit academicos gradus
conferendi, et, ubi agatur de viro singulari doctrina commendato, potest
eos ipsa conferre.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.