AAS 1 (1909), p. 166

'Rüsbíóehii, Beati nuncupati; actum est, ponente Emo -Cardinali Boschi
Maiori Poenitentiario. Quum vero processus supradicti haud satis essent
ad probandum cultum publicum, ecclesiasticam et constantem cum fama
sanctitatis Ven. Servo Dei exhibitum Seu casum exceptum a decretis
sa. me. Urbani Papae VIII, sacra eadem* Congregatio rescripsit : dilata, et
audiatur sanctae fidei Promotor, facta potestate quaestionem iterum proponendi
cum animadversionibus ipsius Promotoris et responsionibus Advocati.
Neque enim de festo cum Officio et Missa agi poterat, quin prius memoratus
cultus rite recognitus fuisset. Verum quidem est quod ob causas praesertim
extrínsecas, inter quas recensendae tum iniqua ac violenta suppressio monasterii
Vallis Viridis per Imperatorem Iosephum II, tum sacrilega dispersio
reliquiarum Ven. Servi Dei per impias cohortes militares Reipublicae gallicanae,
et cultus aliquid detrimenti passus est, et quaestio inchoata per
diuturni temporis spatium interrupta siluit; Sed quum de felici ipsius quaestionis
exitu summopere sperare! causae Postulator fel. rec. Torquatos
Armellini Societatis Iesu, eiusdem causae reassumptionem ab Apostolica
Sede petiit atque obtinuit an. 1890, in statu tamen et terminis in quibus
ipsa causa erat annis 1625-1634, quando decreta Urbani Papae VIII evulgata
fuere. Hinc litterae remissoriales et compulsoriales expeditae sunt
ad processum Apostolicum cum subsequenti sententia in ecclesiastica
Curia Mechliniensi conficiendum super memorato cultu seu casu excepto
comprobando sive per testium depositiones sive per idonea documenta
authentica. Hisce actis processualibus expletis et Romam ad sacram Rituum
Congregationem delatis^ validisque habitis, instante hodierno causae
Postulatore Rmo P. Camillo Beccari Societatis Iesu, supplicia vota etiam
depromente Emi et Rmi Dñi Cardinalis Desiderati Mercier Archiepiscopi
Meehliniensis,'necnon R. D; parochi S; Clementis ubi peculiaris cultus
erga Ven.' Rusbrochium viget,-et cleri populique Bruxellensis; imo totius
archidioecesis, Emus et Rmus Dnus Card. Sebastianus Martinelli ipsius
causae Ponens seu Relator, in ordinario sacrorum Rituum Congregationis
coetu, subsignata die ad Vaticanum coacta, sequens dubium discutiendum
proposuit : an sententia lata a Rmo iudice subdelegato ab Emo ac Rmo
Dno Cardinali Archiepiscopo Mechliniensi super cultu publico ecclesiastico ab
immemorabili tempore praestito Ven. Servo Dei,'seu de casu excepto a decretis
sa. me; Urbani Papae VIII, sit confirmanda in casu et ad effectum de quo
agitur. Atque Emi et Rmi Patres,sacris tuendis Ritibus praepositi, post
relationem ipsius Emi Ponentis, audito etiam voce et scripto R. P. D. Alexandro
Verde, sanctae fidei Promotore, re sedulo perpensa, rescribendum
censuerunt : attentis omnibus, constare de casu excepto. Die 1 Decembris 1908.
Quibus omnibus Sanctissimo Domino Nostro Pio Papae X per infra-

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.