AAS 1 (1909), p. 167

scriptum Cardinalem sacrae Rituum Congregationi Praefectum relatis, Sanctitas
Sua rescriptum ipsius sacri Consilii ratum habuit et confirmavit,
die 9, eisdem mense et anno.

S. Card. CHETONI, Praefectus.

L. ^ S. f D. Panici, Archiep. Laodicen., Secretarius.

VIII.
•• AURELIANEN. ••

DECRETUM BEATIFICATIONIS ET CANONIZATIONIS VEN. SERVAE DEI IOANNAE DE ARC

VIRGINIS AURELIANENSIS PUELLAE NUNCUPATAE.
Super dubio: an et de quibus miraculis constet in casu et ad effectum de
quo agitur. ,

Immortalitati traditum nomen Aurelianensis puellae, mox inscribendum
albo Beatorum caelitum; quemadmodum testis est divinae potentiae,
quae infirma mundi eligit ut confundat fortia (I. Cor. i, 22),. ita etiam eorum
damnat socordiam, qui -, patriae amorem ementiti, non alia negotia nisi
sua gerunt super civitatis et religionis minis. Hi meminerint agere ac
pati fortia christianorum esse ; nec virorum tantum: haud semel excitatam
a Deo fuisse mulierem, ut liberarci populum suum et acquireret sibi
nomen aeternum (I. Mach, vi, 44). Huiusmodi prodigia quasi armatae sanctitatis
Deus instauravit in hac altera Sulamite, in' qua quid videbis nisi
choros castrorum? (Cant. C. VII, i). Stupent in his vani homines, quibus
non subest,scientia Pei, clamantibus ceteris, quibus est intellectus: venite
et videte opera Dei (Ps. LXV , 4) - Arcus fortium super alus est et infirmi
accincti sunt robore (I. Reg. iii, 4). -••••
Aureliarum oppugnatio iam trahebat praecipiti casu et ipsam urbem
et Caroli VII Galliae regis fortunam. Extremis iis in angustiis, Domremensi
in oppido, quod aberat a sede tumultus millia passuum prope tercenta,1
ignotae puellae gregi pascendo et religionis ac pietatis officiis intentae,
audita est caelestis militiae principis Michaelis vox, qualis olim insonuit
Iudae Machabeo: accipe sanctum gladium munus a DeOj in quo deiiciesj
adversarios populi mei Israel (IL-Mach, xv, 16). Restitit primo Ioanna, nec
nisi post repetitas voces-rem-tandemaperuit -parentibus. Cum vero nec
alii nec ipsa sibi suaderet invitari se posse ad arma capienda ducendumque
regem consecrandum Rhemis, Deus, qui dat lasso virtutem, et Me quae
non sunt fortitudinem et robur mUltiplicát (Is-, X L , 2 9 ) , rudem virginem ea
sapientia, doctrina, rei militaris peritia et occultärum rerum scientia dona-

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.