AAS 1 (1909), p. 198

Apostolica auctoritate Nostra, praesentium tenore, concedimus ac largimur,
lit, quam Supra memoravimus, consociatio perpetuo in posterum pontificia
ac regia primitiva archiconfraternitas Beatae Mariae Virginis a prodigiis
vulgo de las Maravillas appellari queat, utque facultate polleat Nostrum
et Romani Pontificis pro tempore existentis stemma erigendi, ac ceteris
omnibus utatur ac fruatur privilegiis, praerogativis, honoribus, indultis,
quibus aliae sodalitates, hoc titulo insignes, utuntur, fruuntur, vel uti, frui
possunt ac poterunt. Non obstantibus Constitutionibus et ordinationibus
Apostolicis ceterisque, speciali licet et individua mentione ac derogatione
dignis, in contrarium facientibus quibuscumque. Decernentes praesentes
litteras firmas, validas et efficaces existere et fore, suosque plenarios atque
integros effectus sortiri et obtinere, illisque ad quos spectat et spectare
poterit in omnibus et per omnia plenissime suffragari, sicque in praemissis
per quoscumque iudices ordinarios et delegatos iudicari et definiri debere,
atque irritum et inane, si secus super his a quoquam, quavis auctoritate,
scienter vel ignoranter contigerit attentari.
Datum Romae apud S. Petrum sub annulo Piscatoris die xi Septembris
MDCCCCVIII, Pontificatus Nostri anno sexto.

L. £p S. R. CARD. MERRY DEL VAL

II.

DIOECESIS NEO-WEST MONASTERIENSIS IN ARCHIDIOECESIM ERIGITUR VANCOUVE-

RIENSEM*DENOMINANDA M.

PIUS PP. x
Ad futuram rei memoriam. — In sublimi Principis Apostolorum cathedra,
nullis quidem meritis Nostris divinitus collocati, in omnes catholici
orbis partes vigili studio oculos mentis nostrae convertimus, et quae rei
sacrae procurationi melius gerendae faciant, quae catholico nomini aeternaeque
fidelium saluti, bene, prospere feliciterque eveniant, ea quidem,
Apostolica auctoritate interposita, propensa voluntate praestare maturamus.
Iamvero cum dioecesis Neo-Westmonasteriensis in Columbia britannica
dominii Canadensis, provinciae ecclesiasticae Victoriae in insula Vancouver,
novis aucta fuerit feliciter incrementis, ac tum catholicorum numero,
cum viarum facilitate, ita ceteris eiusdem provinciae ecclesiasticae territoriis
praemineat, ut opportunum consilium visum sit, vacante in praesens metropolitana
sede Victoriensi, novo ordine eandem ecclesiasticam provinciam
disponere; Nos omnibus rei momentis attento ac sedulo studio perpensis cum
Venerabilibus Fratribus Nostris S. R. E. Cardinalibus negotiis Propagandae
Fidei praepositis, de Fratrum eorundem consilio quae infrascripta sunt

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.