AAS 1 (1909), p. 201

de Temiskamingue denöminandum, ipsumque adsignandus provinciae ecclesiasticae
Octaviensi. Decernentes praesentes litteras firmas, validas et efficaces
existere et fore, suosque plenarios et integros effectus sortiri et
obtinere, illisque ad quos spectat et spectare poterit in omnibus et per
omnia plenissime suffragari, sicque in praemissis per quoscumque iudices
ordinarios et delegatos iudicari et definiri debere, atque irritum et inane^
si secus super his a quoquam, quavis auctoritate, scienter vel ignoranter
contigerit attentari. Non obstantibus Nostra et Cancellariae Apostolicae
regula de iure quaesito non tollendo, aliisque Constitutionibus et ordinationibus
Apostolicis caeterisque, speciali licet atque individua mentione et
derogatione dignis, in contrarium facientibus quibuscumque.
Datum Romae apud S. Petrum sub annulo Piscatoris die xxn Septembris
MDCCCCVIII, Pontificatus Nostri anno sexto.

L. ^ S. R. CARD. MERRY DEL VAL

iv.

DIOECESIS ROCKFORDIENSIS IN STATIBUS FOEDERATIS AMERICAE SEPTENTRIO-

NALIS CONDITUR.
PIUS PP. X

Ad futuram rei memoriam. — Quae rei sacrae procurationi melius
gerendae faciant, atque catholico nomini provehendo aeternaeque fidelium
saluti curandae, bene, prospere, feliciterque eveniant, ea ut sedulo studio
praestemus, Nos admonet supremi Apostolatus munus, quo in terris, licet
immeriti, divinitus fungimur. Iamvero cum Venerabilis Frater Iacobus
E. Quigley Archiepiscopus Chicagiensis in Statibus foederatis Americae
septentrionalis Nos enixe flagitaverit ut ad incrementum religionis et ad
maius christiani populi spirituale bonum nova dioecesis in provincia ecclesiastica
Chicagiensi erigeretur, per divisionem suae nimis extensae archidioecesis,
cumque Venerabiles Fratres Episcopi comprovinciales eiusdem
petitioni unanimi consensu adhaeserint; Nos de hac proposita divisione
ac de novae huius dioeceseos erectione agentes cum Venerabilibus Fratribus
Nostris S. R. E. Cardinalibus negotiis Propagandae Fidei praepositis,
perpensis omnibus rerum adiunctis, nec non attento voto Venerabilis Fratris
Diomedis Falconio Delegati Apostolici in praefata regione, oblatis hisce
precibus annuendum libenti quidem animo existimavimus. Quae cum ita
sint, omnes et singulos, quibus Nostrae hae litterae favent, a quibusvis
excommunicationis et interdicti aliisque ecclesiasticis sententiis, censuris
et poenis, si quas forte incurrerunt, huius tantum rei gratia absolventes
et absolutos fore censentes, motu proprio atque ex certa scientia et matura

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.