AAS 1 (1909), p. 17
3° — Camera Apostolica.
Huic Officio cura est atque administratio bonorum ac iurium temporalium
Sanctae Sedis, quo tempore praesertim haec vacua habeatur. Ei
Officio praeest S. R. E. Cardinalis Camerarius, qui in suo munere, Sede
ips» vacua, exercendo se geret ad normas exhibitas a Const. Vacante Sede
Apostolica, xxv Dec. MDCCCCIV.
4.° — Secretaria Status.
Officium hoc, cuius est supremus moderator Cardinalis a secretis
Status, hoc est a publicis Negotiis, triplici parte constabit. Prima pars in
negotiis extraordinariis versabitur, quae Congregationi iisdem praepositae
examinanda subiici debent, ceteris, pro diversa eorum natura, ad peculiares
Congregationes remissis; altera in ordinaria Negotia incumbet, ad
eamque, inter cetera, pertinebit honoris insignia quaeque concedere tum
ecclesiastica tum civilia, iis demptis quae Antistiti pontificali domui praeposito
sunt reservata; tertia expeditioni Apostolicorum Brevium) quae a
variis Congregationibus ei committuntur, vacabit. — Primae praeerit Secretarius
Congregationis pro Negotiis extraordinariis; alteri Substitutus pro
Negotiis ordinariis; tertiae Cancellarius Brevium Apostolicorum. Inter
harum partium praesides primus est Secretarius sacrae Congregationis Negotiis
extraordinariis praepositae, alter Substitutus pro ordinariis Negotiis.
5.° — Secretariae Brevium ad Principes et Epistolarum latinarum.
Duplex hoc Officium sua munia, ut antea, servabit, latine scribendi
acta Summi Pontificis.
In posterum vero in omnibus Apostolicis litteris, sive a Cancellaria
sive a Dataria expediendis, initium anni ducetur, non a die Incarnationis
Dominicae, hoc est a die xxv mensis Martii, sed a Kalendis Ianuariis.
Itaque Congregationes, Tribunalia, Officia, quae diximus,
posthac Romanam Curiam constituent, servata eorum, quae
ante Nostras has Litteras extabant, propria constitutione, nisi
immutata fuerit secundum superius praescripta aut secundum
legem ac normas sive generales sive speciales quae Constitutioni
huic adiiciuntur.