AAS 1 (1909), p. 18

Congregatio, quae dicitur reverendae fabricae S. Petri, in
posterum unam sibi curandam habebit rem familiarem Basilicae
Principis Apostolorum, servatis ad unguem in hac parte
normis a Benedicto XIV statutis Const. Quanta curarum die
xv mensis Novembris MDGGLI data.
Coetus studiis provehendis sive sacrae Scripturas, sive historiae;
Obulo S. Petri administrando ; Fidei in Urbe praeservandae,
permanent in statu quo ante.
Sublata Congregatione Visitationis Apostolicae Urbis, quae
ipsius erant iura et munia, ad peculiarem Patrum Cardinalium
coetum, penes urbis Vicariatum constituendum, deferimus.

In omnibus autem et singulis superius recensitis Congregationibus,
Tribunalibus, Officiis hoc in primis solemne
sit, ut nil grave et extraordinarium agatur, nisi a Moderatoribus
eorumdem. Nobis Nostrisque pro tempore Successoribus
fuerit ante significatum.
Praeterea, sententiae quaevis, sive gratiae via, sive iustitiae,
pontificia approbatione indigent, exceptis iis pro quibus
eorumdem Officiorum, Tribunalium et Congregationum Moderatoribus
speciales facultates tributae sint, exceptisque semper
sententiis tribunalis sacrae Rotae et Signaturae Apostolicae
de ipsarum competentia latis.
Huic Constitutioni accedunt leges propriae, ac normae
tum generales tum particulares, quibus disciplina et modus
tractandi negotia in Congregationibus, Tribunalibus, Officiis
praestituitur; quas leges et normas ad unguem ab omnibus
observari mandamus.
Atque haec valere quidem debent Apostolica Sede plena;
vacua enim standum legibus et regulis in memorata Constitutione
Vacante Sede Apostolica statutis.
Decernentes praesentes Litteras firmas, validas et efficaces
semper esse ac fore, suosque plenarios et integros effectus
sortiri atque obtinere, et illis ad quos spectat aut pro tempore
quomodolibet spectabit, in omnibus et per omnia pie-

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.