AAS 1 (1909), p. 26
ex officio notum fiet alteri parti, ut, si velit, excipere possit contra dubiorum
formulam, et a contumacia se purgare, constituto ad hoc a Ponente vel eius
studii adiutore congruo temporis termino.
§ 2. Si partes praesentes sint, et conveniant in formula dubii atque
in die propositionis causae, et Ponens vel. eius adiutor ex parte sua nil
excipiendum habeant, dabitur opportunum decretum quo id constabiliatur.
§ 3. Si vero partes non conveniant in formula dubii, aut in die propositionis
causae: itemque si Ponens vel eius adiutor censeant acceptari
non posse partium conclusiones, definitio controversiae reservatur iudicio
totius turni; qui quaestione incidentali discussa decretum ad rem feret.
§ 4. Dubiorum formula utcumque statuta mutari non potest nisi ad
instantiam alicuius partis, vel promotoris iustitiae, vel defensoris vinculi,
audita altera parte, novo Ponentis vèl'-turni decreto, prout fuerit vel a
Ponente vel a turno statuta.
§ 5. Dies eodem modo mutari potest; sed haec mutatio fieri potest
etiam ex officio, *si Ponens vel turnus necessarium ducant.
Can. 25.
§ 1. Sententiae, decreta et acta quaelibet, contra quae expostulatio
facta sit, exhibenda sunt sacrae Rotae saltem decem dies ante litis contestationem.
§2. Documenta, quae partes in propriae thesis suffragium producenda
habent, triginta saltem dies ante causae discussionem deponenda sunt in
protocollo sacrae Rotae, ut a iudicibus et tribunalis administris atque ab
altera parte examinari possint in ipso loco protocolli, unde ea asportar!
non licet.
§ 3. Debent autem esse legitima forma confecta, et exhibenda sunt in
forma authentica, colligata in fasciculo, cum adiecto eorum indice, ne
subtrahi aut deperdi possint.
Can. 26.
§ 1. Defensio typis est imprimenda: et triginta dies ante causae discussionem
(eodem nempe tempore ac documenta, de quibus in can. praec, deponenda
sunt in protocollo rotali) distribuenda est duplici exemplari singulis
iudicibus, notariis protocolli et archivii, itemque promotori iustitiae et
vinculi defensori, si iudicio intersint. Commutari praeterea debet cum altera
parte aut partibus, ut responsioni locus hinc inde fiat.
§ 2. Defensioni adiungendum est summarium, typis pariter impressum,
in quo documenta potiora contineantur.