AAS 1 (1909), p. 27

. Can. 27.

§ JL Responsiones decem dies ante causae discussionem, idest viginti
dies post distributionem defensionis, exhibendae sunt una cum novis documentis,
si quae adiungenda partes habeant, servatis etiam hoc in casu
regulis can., 24 et can. 25.
§ 2. Quo facto conclusum in causa reputabatur: et partibus earumque
patronis seu procuratoribus iam non licebit quidpiam adiungere aut scribere.
§ 3. Si tamen agatur de repertis novis documentis, fas semper est ea
producere. Sed in eo casu pars exhibens probare tenetur se ea documenta
nonnisi ad ultimum reperisse. Admissis vero his novis documentis, Ponens
debet congruum tempus alteri parti concedere ut super iisdem respondere
possit. Aliter nullum erit iudicium.
§ 4 in potestate autem et officio Ponentis est documenta futi lia ad
moras nectendas exhibita respuere.

Can. 28.

Spatia temporum superioribus canonibus constituta prorogari possunt
a iudice ad istantiam unius partis, altera prius audita, vel. etiam coarctari,
si ipse iudex necessarium duxerit, consentientibus tamen partibus.

Can. 29.

§ 1. Defensionis scriptura excedere non debet viginti paginas formae
typographicae ordinariae folii romani. Responsiones decem paginas.
§ 2. Si ob gravitatem, difficultatem, aut grande volumen documentorum
parti vel patrono necesse sit hos limites excedere, a Ponente supplici
libello id ipsi impetrabunt. Ponens autem decreto suo statuet numerum
ulteriorem paginarum quem concedit, quemque praetergredi nefas est.
§ 3. Exemplar tum defensionis tum responsionis antequam edatur
exhibendum est Ponenti vel eius studii adiutori, ut imprimendi atque evulgandi
facultas impetretur.
§ 4 Nulla scriptura sacrae Rotae destinata typis edi potest, nisi in
typographia a Collegio sacrae Rotae approbata.

Can. 30.

Quae dicuntur informationes orales ad iudicem, in sacra Rota prohibentur:
admittitur tamen moderata disputatio ad elucidationem dubiorum
coram turno pro tribunali sedente,, si alterutra vel utraque pars eam
postulet, aut tribunal statuat ut eadem habeatur. In ea vero hae regulae
serventur:

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.