AAS 1 (1909), p. 28
1.° disputatio fiat die et hora-a tribunali opportune assignanda tempore
intermedio inter exhibitionem responsionis et assignatam iudicio diem;
2.° partes regulariter non admittuntur ut per se ipsae causam suam
dicant coram iudicibus; sed ad id deputare debent unum ex advocatis, quem
sibi ad adsistendum, aut qua patronum vel procuratorem adsciverint. In
potestate tamen tribunalis est eas rationabili de causa admittere, aut advocare
et iubere ut intersint;
3.° biduo ante disputationem partes exhibere debent adiutori Ponentis
quaestionis capita cum altera parte discutienda paucis verbis, una vel altera
periodo, contenta. Eaque adiutor partibus hinc inde communicabit, una simul
cum quaesitis a turni Auditoribus praeparatis, si quae ipsi habeant, super
quibus partes rogare velint;
4.° disputatio non assumet oratoriam formam; sed sub Ponentis
ductu ac moderatione circumscripta erit limitibus illustrandorum dubiorum;
5.° adsistet unus ex notariis tribunalis ad hoc ut, si aliqua pars
postulet et tribunal consentiat, possit de disceptatis, confessis aut conclusis,
adnotationem ad tramitem iuris ex continenti assumere;
, 6.° qui in disputatione iniurias proferat, aut reverentiam et obedientiam
tribunali debitam non servet, ius ad ulterius loquenduni amittit, et
si agatur de procuratore vel advocato, puniri pro casus gravitate potest
etiam suspensione aut privatione officii.
Can. 31.
§ 1. Assignata iudicio die Auditores in consilium ad secretam causae
discussionem convenire debent.
§ 2. Unusquisque scripto afferet conclusiones suas seu votum cum
brevibus probationibus tam in facto quam in iure. Attamen in discussione
fas semper est Auditoribus a conclusionibus suis recedere, si iustum et
necessarium ducant. Conclusiones autem suas singuli Auditores in actis
causae deponere tenentur ad rei memoriam: secretae tamen ibi servabuntur.
§ 3. Ea demum sit sententia in qua firmiter conveniant duo saltem
ex Auditoribus, aut pars absolute maior praesentium, si tribunal plus quam
tribus Auditoribus constituatur.
§ 4. Si ad sententiam in prima discussione devenire iudices nolint
aut nequeant, differre poterunt iudicium ad primum proximum eiusdem
turni conventum, quem protrahi non licet ultra hebdomadam, nisi forte
vacationes tribunalis intercedant.
Can. 32..
§ 1. Re conclusa in Auditorum consilio, Ponens super actorum fasciculo
signabit partem dispositivam sententiae, idest responsiones ad dubia: