AAS 1 (1909), p. 30

§ 2. Eique dabitur a Romano Pontifice Adiutor, seu a secretis," qui iuxta
regulas eiusdem Signaturae proprias, sub ductu Cardinalis Praefecti, omnia
praestabit quae ad propositae causae instructionem eiusque expeditionem
necessaria sunt.
Can. 86.

§ 1. Praeter Secretarium erit etiam in Apostolica Signatura unus saltem
notarius conficiendis actibus, conservando archivio, et adiuvando Secretario
in iis quae ab eo ipsi committuntur: habebitur quoque custos conclavium
eiusdem Signaturae: prior sacerdos, alter laicas.
§ % Erunt etiam aliquot Consultores, a Summo Pontifice eligendi,
quibus poterit examen alicuius quaestionis pro voto ferendo committi.
§ 3. Quae ad nominationem, iusiurandum, obligationem secreti ac
disciplinam pertinent, et pro administris sacrae Rotae constituta sunt,
serventur quoque, cum proportione, pro Apostolicae Signaturae administris.

Can. 37.

Supremum Apostolicae Signaturae tribunal videt tamquam sibi propria
ac praecipua:
1.° de exceptione suspicionis contra aliquem Auditorem, ob quam
ipse recusetur;
°2.° de violatione secreti, ac de damnis ab Auditoribus illatis, eo
quod actum nullum vel iniustum in iudicando posuerint, iuxta can. 9:
3.° de querela nullitatis contra sententiam rotalem;
k° de expostulatione pro restitutione in integrum adversus rotalem
sententiam quae in rem iudicatam transierit.

CAP. IL - DE MODO IUDICANDI APOSTOLICAE SIGNATURAE

Can. 38.

Ad postulandam restitutionem in integrum et ad introducendum iudicium
nullitatis contra sententiam rotalem dantur tres menses utiles a
reperto documento aut a cognita causa, ob quam ad haec remedia recursus
fieri potest.

Can. 39.

§ 1. Expostulatio ad Signaturam pro restitutione in integrum non
suspendit rei iudicatae exsecutionem.
§ %. Nihilominus ad instantiam partis recurrentis Signatura potest,
incidentali sententia, inhibitionem exsecutionis iubere, aut obligare partem
victricem ad congruam cautionem praestandam pro restitutione in integrum.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.