AAS 1 (1909), p. 613

late coram hominibus testificari et praedicare videbatur, attamen generis
humani hoste m non vetabat stomachum in eumdem erumpere; miramque
narratu est, quam saeve ille permissa facultate uteretur. Vexabat, iactabat,
confodiebat: ex quo tempore apud matricem Iosephus habitabat, conspiciebant
eius hospites inopinantem ad parietem tradi vel per solum trahi
aut per scalas, capite inverso, nec qua aut cuius haec vi fierent, percipiebant.
Concutiebatur«ab inimico tantaque immanitate caedebatur, praesertim
cum sanctae Matronae aedem adibat, ut unde rediret coeno vestes illitas,
genas velut unguibus laceratas; poscentibusque undenam adeo male multatus
esset, aiebat diu sibi et aspere contendendum cum diabolo fuisse. Ita,
divino quodam consilio, qui ad res caelestes contemplandas recipiebatur,
idem permittebatur immundi spiritus arbitrio ; cuique obsequebantur vires
naturae, leges solvebantur, eius membra Satan per libidinem cruciabat ac
torquebat.
Nam sancto Oripl in naturam mirabile imperium fuit: cerei lampadesque
diu ardebant, quin cera aut oleum consumeretur; cibi multiplicabantur
vel ex improviso extabant, qui nulli fuerant; inveniebantur nummi,
quos nemo condiderat. Beatus vir per maximos imbres habebat iter, nec
madescebat; ambulabat per flumina, non aliter atque per siccum solum ;
in Massiliensi eo redditu, magna coorta tempestate timentibusque nautis
ac vectoribus, mari sanctus Iosephus benedixit et, sedatis ventis, undae
quieverunt. Temporis spatiique non coarctabatur legibus: saepe enim»
fere eodem tempore, dissitis in locis conspectus est aut, pedibus sensim
progrediens, eamdem viam citius confecit, quam qui veloci curra vecti
fuerant.
Sed collatam sibi divinitus virtutem praesertim in pellendis morbis
curandisque aegris ea ratione promebat, ut medici et pharmacopolae expostularent,
tantum sibi detrimentum inferri. Tertia a meridie hora, decantatis
vesperis, ad sanctae Mariae regum aegrotantium frequens numerus quotidie
confluebat, ex urbe atque vicinia, debilium, membris captorum : hos*
divino implorato auxilio digitoque aqua lustrali humectato, signabat vel
manus imponebat atque ita veletudini et integritati restituebat. Saepe, ne
viae illi toleraren t incommoda, petebat ipse proxima oppida et quotquot
morbis laborantes occurrebant non dissimili ratione curabat. Gaeci visum
recuperabant, muti loquendi copiam ; mancis, claudis, contractis integra ac
soluta membra restituebantur; insanabilibus morbis detenti, desperati a
medicis et morti iam proximi recreabantur et novam quamdam vigentemque
vitam inibant. In mediis prodigiis, quibus beati viri Deus sanctitatem asserebat,
mira erat eius humilitas. Si quis enim de huiusmodi prodigiis coram
eo iniiciebat sermonem aut si quis sanatus agebat ei gratias vel quid munu-

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.