AAS 1 (1909), p. 614

sculi offerebat, erubescebat ipse, quod id sibi tribueretur, quod unius Dei
esset; mirari se aiebat, ad talia miracula patranda, tam indignum administrum
Deum adhibere; confirmabat miraculorum virtutem a Christo Domino
esse in Apostolos transmissam ab iisque in sacerdotes: quare posse omnes
sacerdotes miracula facere, si modo data facultate velint uti.
Verum, quam aegrotorum corpora, magis animae sollicitae erant curae:
monebat eos, hortabatur, prout cuique opus erat, documenta praebebat.
Quod si alicuius cernebat deficere fidem vel gravi eum noxa teneri, negabat
sibi eum signare fas esse aut imponere, manus iubebatque alio die
reverti. Qui, occulti impedimenti sibi conscii, ibant ac, si deinceps ad beneficium
recipiendum aptius comparati rerneabant, ab eo sanabantur. Ut enim
obiecta corpora reliqui homines oculis perspiciunt, ita recondita animorum
arcana hominumque occultas voluntates et consilia penetrabat Iosephus
ac pervidebat eaque divina facultate utebatur, ad scelestos homines
ad frugem reducendus aut ad minores piorum labes^ac menda corrigenda.
Quin et abscondita futuri temporis facilitate eadem, introspiciebat multisque
tute multa praenunciavit, quae eventu sunt comprobata. Itaque et obitus
sui providit diem et eam nonnullis necessariis manifestavit: a quibuspiam
vero fabris cultrariis, Lobèt appellatis, quibuscum arctum erat ei familiaritatis
vinculum, cum praenunciata obitus dies iam adesset, petiit,-ut sub
domus tecto sibi lectulum pararent, in quo animam Deo redderet : domi enim
viduae Padròs, penes quam usque ad id tempus moratus fuerat, nullo
umquam lecto erat usus.
Igitur, ante diem VIII idus martias anni MDCCII, pauperem suam supellectilem,
quibus eam donaverat, tradi curavit : hoc cum ante meridiem
egisset, post meridiem vespertinis precibus in choro adstitit ac, sanctae
Matronae aede visitata, domum Lobèt petiit statimque in lecto decubuit,
pleuritide aeger. Nihil sancto viro fuit certius, quam, in qua universam
aetatem paupertate duxerat, in eadem agere extremos dies ; quare hanc
eius paupertatem frUstra familiares conati sunt sublevare, plane ipso recusante
quidquid pecuniae excipere. Tertio decimo kalendas apriles, cum non
abesse iam mors.nuntiaretur, maerentibus omnibus, ipse unus gaudio
exsultavit excitabatque alios, ut secum de sua sorte laetarentur, quod in
eo iam esset, ut desiderii sui fieret perpetuo compos ; eisque pro certo
pollicebatur eorum se in caelo memorem fore. Eo ipso die incredibili fervore
sanctum Viaticum excepit; nam admissa et ante et post crebrius confessione
expiavit; undecimo vero kalendas sancto oleo inunctus est. Postremos
tres dies, ex quo sanctissimo Christi corpore recreatus est, mortalem
nullum cibum comedit. Interim mira sancti viri pax atque hilaritas; intimamque
animi tranquillitatem, et fervorem caritatis vultus placidus, sermo

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.