AAS 1 (1909), p. 615

suavis, flagrantia verba atque suspiria significaban! Paulo ante quam
extremum anhelitum ederet, alere pietatem gestiens, memoria passionis
Domini nostri Matrisque eius dolorum, desiderium protulit, ut hymnus
Stabat Mater coram se caneretur. Gestus ei mos : idque quatuor canendi
pueri periti praestiterunt, magistro eorum fides pulsante, Cantum identidem
beatus vir suavissimis vocibus interpellabat, quae quum cordis flammas
significabant, tum vehementius eos succendebant cupiditatemque prodibant,
qua totus flagrabat, ad caelum tandem advolandi et in Deo acquiescendi.
Posthaec, vultu hilari ac laeto, in imaginem Iesu e cruce pendentis
obtutum defixit et, absque ullo impetu aut cruciatu, animam tranquille
efflavit, vix decimo die incepto kalendas apriles, anno MDCCTI, cum alterum
annum et quinquagesimum a nativitate ageret.
Tam beatum viri obitum ut tintinnabula aedis sanctae Mariae regum
nunciaverunt manavitque tota urbe rumor, ita universorum civium commotus
est animus, lit si magnus princeps aut rex esset morte extinctus:
confluere conferios, ad cadaver venerandum ; ex eo ita abscindere, rapere
quodvis cuique dabatur potestas, ut satellitibus atque excubiis necesse
fuerit, ne exportarentur omnia. Continentis domus disiiciendus fuit paries,
ne introeuntes egredientibus impedirentur : perj totum enim eum diem
noctem que proximam adeo frequentes et assiduae turbae fuerunt, ut opificibus
illis Lobèt, dominis domus, nulla vel com edendi vel dormiendi aut
in alios usus utendi domo facultas fuerit permissa. Postero die, ad corpus
efferendum, nullum feretrum est adhibitum, sed honoris causa illi ipsi
insigni machinae impositum est, in qua, Augusto mense, die beatae Virgini
in caelo receptae sacro, simulacrum eius per urbis vias solemni pompa
circumferri consuevit. Agmine cleri ordines composito, sanctum corpus,
inter urgentis populi frequentiam, ad sanctae Mariae regum prosequuti
sunt: ibi, multo apparatu ac celebritate, iusta sunt funebria persoluta.
Tunc etiam, ab aliis auctoritate, ab aliis manu ac vi, multum fuit adlaborandum,
ut populi impetus a sancti viri corpore arceretur; adeo tumultuose
atque effrenate irrumpebant, ad membra inanima tangenda, pedes,
manus osculandas, quid eripiendum reliquiarum, beneficia impetranda,
deprecandam aegritudinum sanationem. Quam plures sunt consequuti :
fuitque mulier quaedam, quae sibi per turbam aperiens viam imbecillum
filium itaque membris captum, ut vel ambulandi vel sedendi nulla copia
esset, in sancti viri corpus iniecerit; qui ea contagione robustus valensque
illico exstitit. Multi etiam suavem odorem effundi senserunt ex sanctis membris;
quae clam populo, ne esset impedimento, altera a meridie hora, in eo
ipso beatae Mariae regum templo, sepulta sunt, ante diem ix kalendas apriles.
Attamen, corpore humo tecto, tam sancti viri haud periit memoria;

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.