AAS 1 (1909), p. 731

«coalitä, divisio tripartita consecuta est» . —At legitimarum1
varietatem disciplinarum nihil obstare, quominus qui cuivis
earum essent adscripti, omnes se germanam Francisci progemem
esse iure defenderent, pluries est Apostolicae Sedis
auctoritate sancitum. Ita Leo X : « Quod ipsi Fratres de Observantia
et Ref ormati, veri et indubitati Fratres Ordinis B.FranWcisci
et eius Regulae observatores semper fuerint, ac, divina
« favente gratia, sint futuri, sine aliqua interruptione seu divi-
« sione, a tempore editae Regulae per B. Franciscum usque
« ad praesens ac sub ipsius B. Francisci Regula militaverint,
<< et etiam ad praesens militent; sicque in omnibus teneri et:
« observari ac decidi debere decernimus ac mandamus» . Et2
Clemens VIII Fratres Minores de Strictiori Observantia Reformatos
nuncupatus ab iniuriis quorumdam tuetur. «Ipsosque
« Re formatos, declarat, veros filios et indubitatos Fratres
«Ordinis sancti Francisci».De Capuccinis autem, PaulusV\3
Urbanus VIII , Clemens XII , eos « esse vere Fratres Minores »,5 6
et m originem seu principium illorum esse realiter et cum
<< effectu computandumatempore primaevae et originalis insti-
«tutionis Regulae Seraphicae, cuius observantiam ipsi Fratres
«" Cappuccini semper sine aliqua interruptione continuarunt »,
eosdemque « fuisse et esse ex vera et numquam interrupta
«linea, ac veros et indubitatos Fratres Ordinis sancti Franja
'cisci, 'et illius "Regulae observatores, subquè ipsius B. Frani1
« cisci Regula militasse et ad praesens quoque militare »
statuunt. —Haec ipsa Nos affirmantes, volumus, iubemus, ut
quotquot sunt de ternis disciplinis Franciscalis Ordinis primi,
omnes non solum germani sed gemelli Fratres, omnes eodem
Francisco nati eisdemque religiosae vitae documentis ad unam
ipsius Regulam exculti, cum inter se tum ab omnibus habean-

1 Const. Felicitate quadam.
2|Litt.tóceí, die 6 Dec. 1517.
- Litt. Ex iniuncta, die 7 Sept. 1602.3 K > í ; : f
• - . - v í '
4 Litt. Ecclesiae, die 15 Oct. 1608.
i - : n : . ¡ U . . .
5 Litt. Salvatoris, die 28 Iun. 1627.
;
6 Litt. Ea quae, die 14 Maii 1735.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.