AAS 1 (1909), p. 732

tur. Itaque ut huius caritatis fraternae, quae inter filios beatissimi
Patris una dominari debet, melius tuta et salva iura
sint, ideoque ut Franciscana Instituta uberiores Ecclesiae
sanctae fructus pariant, Nos de communibus totius gentis
Minoriticae rationibus haec valere in perpetuum, tamquam
certa principia et capita, decernimus, sancteque ab omnibus
servari ex Apostolicae potestatis plenitudine praecipimus quae
infra scripta sunt:
I. Ordo primus sancti Francisci, si Patrem legiferum a
quo conditus, si Regulam, qua utitur, species, una est religiosorum
familia: si vero rationem regiminis et Constitutiones,
quibus ex Apostolicae Sedis praescripto gubernata, in
tres familias dividitur: quarum una est Fratrum Minorum ;
quae olim a Regulari ObservaAitia dicebatur, quaeque quum in
quatuor sodalitia esset distincta, id est in Observantes, Reformatos,
Alcantarinos, Recollectos, a Leone XIII fel. rec. ad
unitatem revocata est, uno Ordinis Fratrum Minorum indilo
nomine ; altera est Fratrum Minorum qui Conventuales audiunt ;
tertia Fratrum Minorum qui Capuccini appellantur.
II. Familia, seu Ordo, Fratrum Minorum, cui quondam a
Regulari Observantia nomen fuit, postquam aLeone XIII ex
variis sodalitiis in unum redacta est, si ab Unione Leoniana
appelletur, recte appelletur. Ea quidem « ex concessu Sedis
« Apostolicae antecedit loco et honore » ceteras Franciscalium
familias, eiusque alumni « Fratrum Minorum merum nomena
« Leone X acceptum retinent », ut ait in Constitutione Felicitate
quadam Decessor Noster: sed tamen non sic hoc nomen
interpretandum est, quasi in ipsa tantum familia omnis Ordo
Minoriticus videatur consistere. Patet interpretationem huiusmodi
et longe abesse a vero, et valde reliquis Minoritas non
paucis esse iniuriosam. Quoties igitur appellatio Ordinis Fratrum
Minorum sine ullo apposito ambiguitatem haberet, oportere
hanc familiam de qua loquimur, eiusque Moderatores et
sodales, praesertim in actis publicis, propria peculiarique
adiecta nota designari, vocarique Ordinem Fratrum Minorum

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.