AAS 1 (1909), p. 737
«necessitati pariter subvenirent» V— Nos vero, ut caritatis
fraternitatisque vincula, quibus inter se Franciscales trium
familiarum continentur, vel arctiora fiant, haec in perpetuum
damus et tribuimus:
I. Ut dedicatio duarum Basilicarum Assisiensium, quae
totius Ordinis Minorum, licet diversa ex causa, matrices et
capita sunt, ab universis triplicis familiae clericis ritu duplici
secundae classis celebretur; et ambae iisdem indulgentiis iisdemque
privilegiis et nunc et in posterum gaudeant. Fratres
autem eis Basilicis addicti, meminerint, se omnium sodalium,
non solum e sua ipsorum familia, sed aliorum etiam, personam
gerere;ob eamque rem, Deum Omnipotentem, Mariam Immaculatam,
Patrem Seraphicum, omnium nomine, quotidie colere
et laudare ne cessent.
II. Ut in sacris, pompis, aliisque sollemnibus, quae adstante
Pontifice Maximo fiant, tres Ministri Generales una simul procedant,
servata tamen inter se lege praecedendi.
III. Ut indulgentiae, gratiae, exemptiones, privilegia omnia
quae uni Minorum familiae concessa vel iam sint vel posthac
fuerint, ea ipsa ceteris familiis concessa censeantur et sint.
Quod si cuiuspiam rei concessio ad mitigandam Regulam Seraphicam
pertineat, non iis suffragantur, quorum Constitutiones
nullam huiusmodi mitigationem patiuntur. Facultates
autem, quae Viam Crucis, S capillare sancti Ioseph, Chordam
sancti Francisci, item pias consociationes et sodalitia spectant,
ab eo tantum Ministro Generali tribuantur in posterum,
cui usque adhuc reservatae sunt.
IV. Ut officia ritualia, quae de Sanctis et Beatis Ordinis
sunt vel ad priva sacra seu devotiones attinent, uni familiae
concessa, ab aliis quoque familiis, probante generali aut Capitulo
aut Definitorio, adhiberi, nullo alio intercedente indulto,
liceat: idem de aliis omnibus privilegiis in re liturgica, uni
familiae tributis, fieri licebit.
V. Ut omnes Romanorum Pontificum vel Apostolicae Sedis
1 Legenda, I, Cap. 15.