AAS 1 (1909), p. 738
Litterae, in quibus generatim instituta Franciscana laudantur,
ornantur, defenduntur, etsi ad unius familiae Ministrum Generalem,
moderatores ceteros, sodales datae sint, tamen ad Ministros
Generales, moderatores ceteros, sodales aliarum quoque
familiarum datae intelligantur.
Praesentes vero Litteras et quaecumque in ipsis habentur,
nullo unquam tempore de subreptionis, aut obreptionis, sive
intentionis Nostrae vitio, aliove quovis defectu notari, vel
impugnari posse; sed semper validas et in suo robore fore
et esse, atque ab omnibus cuiusvis gradus et praeeminentiae
inviolabiliter in iudicio et extra observari debere, decernimus;
irritum quoque et inane si secus super his a quoquam, quavis
auctoritate vel praetextu, scienter vel ignoranter contigerit
attentari declarantes; contrariis non obstantibus quibuscumque,
etiam speciali et specialissima mentione dignis; quibus
omnibus ex plenitudine potestatis, certa scientia et motu proprio
quoad praemissa expresse derogamus, et derogatum esse
declaramus.
Volumus autem ut harum Litterarum exemplis, etiam impressis,
manu tamen notarii subscriptis et per consütütüm1
in ecclesiastica dignitate virum sigillo munitis, eadem habeatur
fides, quae Nostrae voluntatis significatione his praesentibust
ostènsis, haberetur. ,. ,
Nulli ergo hominum liceat hanc paginam Nostrae constitutionis,
ordinationis, unionis, limitationis, derogationis, voluntatis
infringere , vel ei ausu temerario contraire. Si quis
autem hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis
Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se
noverit incursurum.
7Üatum ...Romae•ajpud S. Petrum sub annulo Piscatoris, jn.
festo S.. Francisci Assisiensis,:die jv Octobris MCMIX, Pontificatus
Nostri anno septimo.
PIUS PP. X