AAS 1 (1909), p. 739

IL

CONCEDITUR INDULGENTIA PRESBYTERIS SODALIBUS REPARATIONIS SACERDOTALIS

SUI OBLATIONEM IN VICTIMAS RENOVANTfBUS.

PIUS PP. x

Ad perpetuam rei memoriam. — Dilectus filius, Maria Eduardus Mott,
sacerdos congregationis Missionis, atque alter a moderatore generali associationis
sacerdotalis Reparationis, retulit ad Nos, inter sodales frugiferae
huius associationis non paucos reperiri, qui, ut reparationem tam gravibus
pro Ecclesia Dei temporibus maxime necessariam curent, sesemetipsos
immolandos Deo, quasi piaculares hostias offerant. Hoc quidem summum
christianae pietatis officium debita laude dignum Nobis visum est, in
exhortatione enim, quam pro catholico clero, die iv augusti mensis, anno
superiore edidimus, declarare non dubitavimus, « haud paucas esse generosioris
virtutis animas, quae, ob eandem "reparationis,, causam, sese
<< victirnas Deo votivas non* intermissa contentione efM'berent », atque hoc
quidem iucundum Nobis accidere. Verum, ut hae voluntariae hostiae (quae;
ut.:mos -est in associatione memorata, ceterisi sodalibus! ignotae, soli Deo
cognitae- .sunt) in ardua, quam ingressae sunt,;via alacrius pergere studeant,
enixas Nobis suprarecensitus sacerdos generalis subdirector preces hunii-¿
Uter adhibuit, ut sodales, cpii tantum opus susceperint, l^dulgentiarun^j
praesidio munire, de apostolica benignitate, velimus. Nos autem, precibus
his, quantum in Domino possumus, annuere volentes, presbyteris sodalibus
associationis sacerdotalis Reparationis, nunc et in posterum tibique terrarum
exsistentibus, qui sese Deo, uti supra diximus, victimas piaculares
exhibeant, quo per annum die, vere poenitentes et confessi ac sacra communione,
refecti, ac sui in victimas oblationem renovantes, quinque crucifixi
Domini vulnera devote osculaverint, plenariam semel quovis mense, per
unumquemque lucrandam omnium peccatorum suorum indulgentiam et
remissionem, quam etiam animabus christifidelium in Purgatorio detentis
per modum suffragii applicare possint, misericorditer in Domino concedimus
' ac largimur. Contrariis non obstantibus quibuscumque. Praesentibus
perpetuo valituris. Volumus autem ut praesentium litterarum transumptis
seu exemplis, etiam impressis, manu alicuius notarii publici subscriptis,
et sigillo personae in ecclesiastica dignitate constitutae munitis, eadem

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.