AAS 1 (1909), p. 740

prorsus fides adhibeatur, quae adhiberetur ipsis praesentibus, si forent
exhibitae vel ostensae.
Datum Romae apud S. Petrum sub annulo Piscatoris, die ix Iulii MCMIX
Pontificatus Nostri anno sexto.
L. J $ S. R. CARD. MERRY DEL VAL, a secretis Status.

S. CONGREGATIO CONCILII

L

CIRCA ABSTINENTIAM A CARNIBUS IN PERVIGILIO ANNUNTIATIONIS B. M. V. OCCUR-

RENTE IN FERIAM V IN COENA DOMINI.

Ad S. Congregationem Concilii sequens circa abstinentiam propositum
fuit dubium:
« Cum festum Annuntiationis B. M. V. occurrens anno proximo in
«feriam VI in Parasceve, transferatur etiam cum feriatioñe in feriam II
« post Dominicam in Albis tanquam in sedem propriam, quaeritur, an se-
<< quenti anno, 1910, servanda sit lex abstinentiae a carnibus in pervigilio
« Annuntiationis B, M. occurrente in feriam V in Coena Domini, vel trans-
<< ferri debeat ».
Eadem S. Congregatio, sub die 9 Iunii 1909, respondit: affirmative ad
primam partem, negative ad secundam.

C. CARD. GENNARI, Praefectus.
L. <% S.
Basilius Pompili, Secretarius.

IL
MALACITANA

CONCURSUS AD PRAEBENDAM DOCTORALEM

CONFIRMATUR ELECTIO AD PRAEBENDAM DOCTORALEM FAVORE SACERDOTIS EXTRA

HISPANIAM DOCTORIS GRADU INSIGNITI.
Die 7 Augusti 1909.
SYNOPSIS DISPUTATIONIS. — Vacante praebenda doctorali in cathedrali
ecclesia Malacitana, cum illa iure particulari Hispaniae per concursum sit
providenda, legitimo tempore edictum concursus est promulgatum, quo rite
peracto, capitularium suffragiis praebenda adiudicata est sacerdoti Didaco

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.