AAS 1 (1909), p. 741

Gómez Luceria, qui collegii Hispanici de Urbe alumnus fuerat, atque in Universitate
Gregoriana ad lauream iuris canonici rite promotus. Contra iudicium
capituli litem movit sacerdos Petrus Marti Mir, alter ex concurrentibus,
qui ante omnia Curiae dioecesanae supplicem libellum porrexit, postulans
ut ad litem contra iudicium capituli intentandam et prosequendam sibi
assignarentur iudices non suspecti, exclusis Episcopo, eius Vicario generali,
ceterisque capitularibus, qui in actu electionis per suffragationem partem
habuerant, quos ob eam causam suspectus habet. Iudicium capituli inde
.ab eo impetitur, quod praebenda fuerit adiudicata alumno collegii Hispanici
de Urbe, qui gradum academicum non in Hispania, sed in Urbe recepisset
, quod ipse putat repugnare iuri particulari Hispaniae, quod ita
graduatum inhabilem habet ad praebendam doctoralem. Cum ipsius recursus
a Curia dioecesana-Malacitana fuisset reiectus, appellationem interposuit
apud Curiam metropolitanam.

Interea, cum.Sancta Sedes promotam litem nescivisset in qua valory
graduum academicorum Romae collaturum in dubium vocaretur, ad se
«causam avocavit.
Consultor, de suo voto rogatus, haec animadvertit. Punctum controversiae
in eo est positum, utrum ad praebendas magistralem et doctoralem
in capitulis Hispaniae obtinendas, quarum altera nonnisi doctoribus seu
licentiatis in sacra theologia, altera solis doctoribus aut licentiatis in iure
/canonico vel civili concedi possunt; requirantur praecise gradus academici
in aliqua Universitate Hispaniae recepti, ita ut praedicti gradus in aliqua
studiorum Universitate Romana obtenti non sint sufficientes ad reddendum
ex hoc capite habilem ad memoratas praebendas eum, qui Romae doctorali
laurea rite fuerit insignitus.
Notum est, in Hispaniae capitulis, ex iure particulari, praeter officium
theologi et poenitentiarii, duo alia adesse officia cum* respectiva praebenda
-canonicali, officium scilicet magistralis et doctoralis; primum conceditur per
concursum doctori aut saltem licentiato in s. theologia; cui. onus incumbit
praedicandi ex officio in ecclesia cathedrali; alterum est officium advocati
seu defensoris capituli, quod pariter per concursum conceditur doctori aut
licentiato in alterutro iure. Praeterea ex iure concordato potest Episcopus
canonico doctorali imponere onus docendi in seminario (Concordatum,
31 Iulii 1852); soletque de facto illi cathedra iuris canonici assignari,
Syxtus IV (Const. Creditum nobis, kal. Dec. 1474) illa duo officia concessit
ecclesiis cathedralibus Regnorum Castellae et Legionis, a pontificiis
.reservationibus eximens duas praebendas, quae illi duplici officio in perpetuum
adnecteretur. Leo X (Motu proprio Cum dudum) illam concessionem
extendit ad ecclesias cathedrales Regnorum Granatae et Navarrae^

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.