AAS 1 (1909), p. 745

gradibus academicis aucti, in patriam reversi clero Hispanico sint ornamento.
Tales alumni omnino videntur esse in eadem conditione ac collegiales
S. Clementis Bononiensis; aut certe non debent in peiori versari
conditione quam illi, qui in seminariis centralibus Hispaniae honoris gradus
fuerint assequuti. Profecto Romanus Pontifex, id* quod tantopere variis
editis documentis praedicavit, non favorem singularem Episcopis Hispaniae
concessisset, sed gravamen haud leve et certe iniucundum imposuisset,
si ipsos obligasset ad delectos atque ingenio praestantes iuvenes Romam
mittendos, quibus ab ipsis Episcopis esset deinde praecludendus aditus ad
dignitates ecclesiasticas, idcirco quod Summi Pontificis mandato obtemperantes,
Romae, non in Hispania, profundiori doctrina fuerint imbuti et honorum
gradibus aucti. Hoc certe esset collegio Hispanico de Urbe, quod
tantopere cordi est Romano Pontifici, mortale vulnus inferre, et Romani
Pontificis honori parum consulere.
Praeterea, dato et non concesso non satis clare ex dictis apparere?
alumnos collegii Hispanici Romae graduatos aeque aut melius satisfacere
conditionibus in Constitutionibus Syxti IV et Leonis X requisitis, quam
ii, qui in seminariis centralibus fuerunt promoti; de voluntate expressa
Summi Pontificis illud ius particulare, si opus esset, abrogandi et in favorem
collegii Hispanici immutandi nullum dubium esse potest. Quare, etiam
in illa hypothesi falsa, ius particulare privilegiatum allegari non potest.
Illam expressam voluntatem clare manifestavit Romanus Pontifex in epistola
circulari Emi Cardinalis Praefecti S. C. Studiorum ad Praesules
Hispaniae (15 Sept. 1897), cum, post erecta in pluribus dioecesibus pontificia
Instituta, coepisset introduci abusus gradus Romae obtentos revalidandi
; in qua haec leguntur: « Quin imo firma voluntas Summi Pon-
« tifiéis est, a qua nullo modo recedendum esse mandavit, ut gradus quos
« heic Romae vel alibi penes catholicas Universitates vel pontificia, Instituta
clerici Hispani adepti fuerint, omnino validi in Hispania censendi
« sint, quin nova ad effectus canonicos egeant revalidatione vel confirma-
« tione, nec ad eorum validitatem novae sint expensae vel taxae exigendae.
« Huiusmodi gradus revalidandi abusus, quem in nonnullis seminariis,
« vulgo dictis centralibus, invectum fuisse refertur, Sanctitas Sua omnino
« reprobat et damnat, pro alumnis praesertim, qui in spem Ecclesiae heic
« Romae succrescunt penes Hispanicum collegium, cui in ipsis initiis mor-
« tale vulnus inferretur ab iis, quorum potissimum curis, studiis et expensis,
« collegium ipsum, iuvenibus ingenio, diligentia et pietate praestantibus
« florescere in dies sub ipsius Romani Pontificis auspiciis, vehementer Urbs
« tota laetatur ».
In alia epistola eiusdem Emi Cardinalis Praefecti ad Archiepiscopum

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.