AAS 1 (1909), p. 746

Burgensein (28 Decembris 1898) allegatur tamquam una ex causis, quae
Romanum Pontificem movit ad concedendum seminariis centralibus ius
conferendi gradus academicos, favor in ipsum collegium Hispanicum de
Urbe inde oriturus; tantum abest ut Romanus Pontifex velit ullo modo
consentire, ut huius collegii alumni in inferiori conditione constituantur.
Denique usus contrarius absque ulla hactenus facta protestatione, conferendi
praebendam magistralem et doctoralem Romae graduatis, probat,
Episcopis et capitulis inesse ulani persuasionem,''ius illud particulare et privilegiatum
iamdiu in Hispania esse abolitum; iam, ab anno 1880, saltem in
octo capitulis, Romae graduatis fuerunt collatae illae praebendae, vel saltem
absque ulla contradictione admissi sunt ad concursum.
Praeterea canonistae Hispani, qui a dimidio saeculo XIX scripserunt,
cum de requisita scientia ad illas praebendas obtinendas loquuntur, solum
commemorant, candidatos doctoratu aut licentia insignitos esse oportere,
nihil insistentes in eo quod gradus in ipsa Hispania sint recipiendi.
Quae cum ita sint, concludendum videtur, sacerdotem Gomez, de quo
in hac causa agitur, legitime obtinuisse praebendam doctoralem in ecclesia
cathedrali Malacitana, cum eius provisio non ex alio càpite impugnetur,
nisi quia Romae, non in aliqua Universitate Hispanica, ad lauream iuris
canonici fuit promotus.
RESOLUTIO. - In plenaris comitiis, quae die 7 Augusti 1909 Emi Patres
S. G. Concilii habuerunt, ad dubium sic propositum: An electio sacerdotis
Didaci Gomez Luceria ad praebendam doctoralem sustineatur in casu, respondendum
censuerunt: Affirmative.
Die autem sequenti, 8 Augusti, SSmus Dominus, audita de his relatione,
resolutionem Emorum Patrum approbare dignatus est. . «

L . S . Iulius Grazioli, Subsecretarius.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.