AAS 1 (1909), p. 757

ACTA APOSTOLICAE SEDIS

COMMENTARIUM OFFICIALE

ACTA PII PP. X

LITTERAE APOSTOLICAE

I.

SODALITAS AB INFANTE IESU, BETHLEHEM ERECTA APUD FRATRES SCHOLARUM CHRI-

STIANARUM, ARCHISODALITAS RENUNTIATUR CUM FACULTATE" AGGREGANDI.

PIUS PP. x

Ad perpetuam rei memoriam. — Pia Fratrum congregatio, a Scholis
christianis nuncupata, tot tantisque nominibus optime de re catholica
merita, in generali capitulo, habito anno MDCCCCV, votum emisit omnino
salutare ac frugiferum, ut in omnibus scholis eiusdem congregationis institueretur
canonice pium sodalitium Iesu infanti dicatum. Propositus est
huic sodalitio finis, impetrandi, fusis divino Infanti precibus, uberiores
gratias ac coelestia praesidia omnibus infantibus, ac potissimum iis, qui
ad scholas celebrandas coguntur, in quibus nulla eis christianae doctrinae
notio traditur, imo malis artibus ab ea arcentur. Praeterea statutum est,
ut eidem sodalitio, non solum memoratae congregationis scholarum alumni,
sed quotquot reperiuntur in toto christiano orbe parvuli catholici, aggregari
rite quirent. Hoc autem votum exsequi cupiens dilectus filius Evagrius
Frater Palaestinae ditionis Provincialis, Bethlehem in oppido, ubi divinus
Infans natus est, sacellum exstruxit, ipsi Iesu infanti dicatum, a
Hierosolymitano Patriarcha probatum atque benedictum, ipsoque in sacello
erigendum curavit sodalitium pariter ab infante Iesu nuncupatum, quod
postea sancta haec Apostolica Sedes pluribus indulgentiis privilegiisque
locupletavit. Nunc, eadem beneficia extendere exoptans ad alias scholas
infantium, ipse Frater Provincialis, gravissimo Hierosolymitani Patriarchae
suffragio roboratas preces Nobis humiliter exhibet, ut memoratum sodalitium
ad archisodalitatis gradum evehere dignemur, cum facultate aggre-

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.