AAS 1 (1909), p. 758

gandi alias nominis eiusdem societates, illisque indulgentias ac privilegia,
quibus idem pollet, communicandi. Nos vero, probe noscentes, id summopere
decere, nimirum, ut * sodalitas, canonice instituta in oppido Christi
Domini natali celeberrimo, iure meritoque habeatur veluti centrum ac
mater aliarum omnium nominis ipsius sodalitatum, votis his annuendum?
quantum in Domino possumus, existimamus. Itaque, motu proprio, atque
ex certa scientia et matura deliberatione Nostris, deque apostolicae Nostrae
potestatis plenitudine, praesentium vi, sodalitatem, titulo infantis Iesu,
canonice in oppíáo Bethlehem Palaestinae, cura congregationis Fratrum
Scholarum christianarum institutam, in archisodalitatem, cum solitis privilegiis,
perpetuum in modum erigimus atque constituimus; eamque esse
volumus centrum ac matrem praesentium ac futurarum omnium, in universo
catholico orbe, nominis ipsius sodalitatum. Quare, apostolica similiter
auctoritate, moderatori eiusdem infantis Iesu archisodalitatis, aliisque
illius praepositis, praesentibus ac futuris, perpetuo concedimus, ut
iidem, servatis forma ac tenore constitutionis Clementis PP. VII rec. mem.
Nostri praedecessoris, aliarumque apostolicarum ordinationum, quae hac
super re editae fuerunt, aggregare sibi possint alias omnes eiusdem nominis
atque instituti societates, quae in universo catholico orbe canonice
erectae reperiantur in praesens, vel erigantur in posterum: illisque
similiter communicare queant omnes et singulas indulgentias et privilegia,
quibus archisodalitas mater pollet ex Apostolicae Sedis concessionibus,
et quae sint aliis communicabiles. Decernentes, praesentes litteras,
firmas, validas et efficaces semper exsistere et fore, suosque plenarios et
integros effectus sortiri et obtinere, illisque, ad quos spectat et in posterum
spectabit, in omnibus et per omnia plenissime suffragari, sicque in
praemissis per quoscumque iudices ordinarios vel delegatos iudicari et
definiri debere, atque irritum esse et inane, si secus super his a quoquam,
quavis auctoritate, scienter vel ignoranter contigerit attentari; Non
obstantibus contrariis quibuscumque. Volumus autem ut praesentium litterarum
transumptis, seu exemplis, etiam impressis, manu alicuius notarii
publici subscriptis, et sigillo personae in ecclesiastica dignitate constitutae
munitis, eadem prorsus fides adhibeatur, quae adhiberetur ipsis praesentibus,
si forent exhibitae vel ostensae.
Datum Romae apud S. Petrum sub anulo Piscatoris, die xxvi Iulii MCMIX,
Pontificatus Nostri anno sexto.

L. © S. R. CARD. MERRY DEL VAL, a secretis Status.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.