AAS 10 (1918), p. 181

Propagandae Fidei praepositis, haec quae infra scripta sunt decernenda
idcirco existimavimus. Nimirum Motu-proprio atque ex certa scientia et
matura deliberatione Nostris deque Apostolicae Nostrae potestatis plenitudine,
praesentium vi, Praefecturam Apostolicam Borneae Hollandicae
in Vicariatum Apostolicum, pariter Borneae Hollandicae nuncupandum,
erigimus. Decernentes praesentes Litteras firmas validas atque efficaces
semper exsistere et fore, suosque plenarios atque integros effectus sortiri
atque obtinere, illisque, ad quos spectant, in omnibus et per omnia
plenissime suffragari; sicque in praemissis iudicandum esse ac definiendum,
irritumque atque inane fieri si secus super his, a quoquam, auctoritate
qualibet, scienter vel ignoranter attentari contigerit. Non obstantibus
contrariis quibuscumque.
Datum Romae apud sanctum Petrum, sub annulo Piscatoris, die
XIII martii MCMXVIII , Pontificatus Nostri anno quarto.

P. C ARD. G ASPARRI, a Secretis Status.

III

SODALITATI NOSTRAE DOMINAE A BONA MORTE DIEBUS QUIBUSDAM PESTIS,

ET CHRISTIFIDELIBUS OMNIBUS CERTAS QUASDAM PRECES AD SANCTAM

MORTEM ASSEQUENDAM RECITANTIBUS INDULGENTIAE PLENARIAE AC PAR-

TIALES CONCEDUNTUR.

BENEDICTUS PP. XV

Ad perpetuam rei memoriam. — Inter sodalicia, quae B. Mariae
Virginis cultum simulque spirituales Christifidelium utilitates provehunt,
Sodalitas titulo Nostrae Dominae a bona morte, a Presbyteris
Sanctae Mariae (de Tinchebray) haud ita multo ante condita, honestissimum
sane locum obtinet, si perpendas quo ea consilio moveatur et
quam late per orbem, cum summa fructuum ubertate, sit ad hunc
diem propagata. Qui enim in eam cooptantur, illud sibi ex instituto
legibusque societatis proponunt, ut Virginem Perdolentem colant colendamque
ab omnibus curent, et sic merita precum et dolorum eiusdem
Virginis, ad Crucem Iesu stantis, Deo repraesentent iisque confidant,
ut gratiam perseverantiae in christiana fide et moribus vel reditus ad
bonam frugem, ac praesertim sanctae in Christi osculo mortis, a qua
pendet aeterna beatitas, sibi aliisve impetrent. Quod autem Virgo Per-

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.