AAS 10 (1918), p. 180
licam et Trisagium pie recitaverint. Porro volumus sodalibus iisdem,
si malint, fas siet, excepta plenaria in mortis articulo lucranda indulgentia,
reliquis omnibus sive plenariis sive partialibus indulgentiis functorum
vita labes poenasque expiare. Non obstantibus Nostra et Cancellariae
apostolicae regula de non concedendis indulgentiis ad instar,
aliisque Constitutionibus et Ordinationibus apostolicis, ceterisque contrariis
quibuscumque. Haec praecipimus mandamusque, decernentes
praesentes Litteras firmas, validas efficacesque semper exsistere et fore,
suosque plenarios et integros effectus sortiri et obtinere, ipsique sodalitati,
sic in archisodalitatem per Nos erectae, nunc et in posterum
plene suffragari, sicque rite iudicandum et definiendum esse, atque
irritum esse et inane, si secus super his, a quoquam, quavis auctoritate,
scienter vel ignoranter contigerit attentari. Volumus autem, ut praesentium
Litterarum transumptis seu exemplis etiam impressis, manu
alicuius notarii publici subscriptis ac sigillo personae in ecclesiastica
dignitate constitutae munitis, eadem prorsus fides adhibeatur quae adhiberetus
ipsis praesentibus, si forent exhibitae vel ostensae.
Datum Romae apud Sanctum Petrum, sub annulo Piscatoris, die
XXVI mensis februarii MCMXVIII , Pontificatus Nostri anno quarto.
P. C ARD. G ASPARRI, a Secretis Status.
II
PRAEFECTURA APOSTOLICA BORNEAE HOLLANDICAE IN VICARIATUM APOSTO-
LICUM ERIGITUR.
BENEDICTUS PP. XV
Ad perpetuam rei memoriam. — Quae catholico nomini aeternaeque
fidelium saluti bene, prospere ac feliciter eveniant, ea ut mature praestemus
Nos admonet supremi Apostolatus munus, quo in terris divinitus fungimur.
Iamvero cum Apostolica Praefectura Borneae Hollandicae ab anno
reparatae salutis MCMV , quo, seiuncto territorio Vicariatus Apostolici Bataviae,
erecta fuit et Patribus Minoribus Capulatis Provinciae Hollandicae
concredita, tantum in religionis catholicae propagatione, Deo auxiliante,
obtinuerit incrementum, tamque uberes ad animarum salutem fructus
susceperit, ut opportunum visum sit consilium eandem Praefecturam in
Vicariatum Apostolicum erigere; Nos, omnibus rei momentis attento ac
sedulo studio perpensis cum VV. FF. NN. S. R. E. Cardinalibus negotiis