AAS 10 (1918), p. 83

necnon e piorum fidelium oblationibus. Hanc dioecesim, iterum constitutam,
Suffraganeam declaramus Patriarchatus Lisbonensis et, usque
dum de Episcopo proprio nova Sedes provideri non valeat, eiusdem
Administratorem Apostolicum eligimus et constituimus dilectum filium
Antonium Cardinalem Mendes Bello, Patriarcham Lisbonensem. Quae
autem hisce Litteris, Apostolica auctoritate, a Nobis decreta sunt, nulli
hominum, ullo unquam tempore, infringere, aut iis repugnare, vel quomodolibet
contraire liceat. Si quis, quod Deus avertat, hoc attentare
praesumpserit, sciat obnoxium se evasurum esse poenis a sacris canonibus
contra obsistentes exercitio ecclesiasticae iurisdictionis statutis.
Ad haec omnia executioni mandanda deputamus ac decernimus eumdem
Cardinalem Patriarcham, necessarias proinde et opportunas ei tribuentes
facultates, etiam subdelegandi, ad effectum de quo agitur, alium
virum in ecclesiastica dignitate constitutum, ac definitive sententiam
dicendi de quavis occurrente difficultate vel oppositione in executionis
actu quomodolibet oritura; imposito eidem onere ad Sacram Congregationem
Consistorialem ipsius executionis peractae authentice exaratum
exemplar, intra tres menses, mittendi, ut in eiusdem Sacrae Congregationis
archivio asservetur.
Decernimus denique has praesentes Litteras valituras contrariis
quibuslibet, etiam peculiari et expressa mentione dignis, minime obstantibus.

Datum Romae apud S. Petrum, anno Domini millesimo nongentesimo
decimo octavo, die decima septima mensis ianuarii, Pontificatus
Nostri quarto.

Iulius Campori, Protonotarius Apostolicus.
Raphael Virili, Protonotarius Apostolicus.

Loco ffc Plumbi.

Meg. in Cane. Ap., vol. XVI, n. 17.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.