AAS 10 (1918), p. 191
dinalium, hoc S. C. Consistorialis decreto ea quae sequuntur statuit et
sanxit:
1) exceptis locis S. Congregationi de Propaganda Fide subiectis, pro
quibus suo tempore quae opportuna erunt decernentur, alibi, in universis
scilicet dioecesibus iuri communi obnoxiis, facultates omnes pro
foro externo Ordinariis concessae, quaeque in Formulis et Brevi superius
recensitis continentur, a die 18 maii huius anni cessabunt, neque
amplius in usu esse poterunt;
2) in locis tamen remotioribus aliisque ad quae, sive praesentis belli
causa, sive alia qualibet ratione, praesentis decreti notitia utili tempore
non pervenerit, dispensationes et ordinationes vi veterum facultatum ab
Ordinariis forte concessas Ssmus Dominus ratas habet, firmo tamen ut
ipsi ab acceptae notitiae die, si res adhuc sit integra, huic decreto se
conforment;
3) facultates pro foro interno a S. Poenitentiaria datae, aliaeque
ratione praesentis belli concessae, aut peculiaribus de causis ab Ordinariis
obtentae, sub huius decreti dispositione non comprehenduntur,
et ideo abolitae non sunt;
4) circa dispensationes matrimoniales, quamvis vi canonum 1043-1045
Ordinarii opportunas dispensationes largiri queant « urgente mortis
« periculo » et « quoties impedimentum detegatur cum iam omnia sint
« parata ad nuptias, nec matrimonium sine probabili gravis mali periculo
« differri possit », nihilominus Ssmus Dominus, attentis temporum et
locorum adiunctis, haec ulterius indulgenda decrevit:
a) ut locorum Ordinarii in America, in Insulis Philippinis, in Indiis
Orientalibus, in Africa extra Mediterranei maris oras, et in Russia,
per quinquennium a die 18 maii huius anni, dispensare valeant ab
impedimentis minoris gradus quae recensentur in can. 1042, servatis
regulis in eo Codicis capite statutis: itemque ut matrimonia nulliter
contracta, ob aliquod eiusdem minoris gradus impedimentum, in
radice sanare queant, iuxta regulas in capite XI, tit. VII, lib. III Codicis
de convalidatione matrimonii positas, monita parte impedimenti conscia
de sanationis effectu;
o) ut iidem locorum Ordinarii dispensare pariter per quinquennium
valeant ab impedimentis maioris gradus, sive publicis sive occultis,
etiam multiplicibus, iuris tamen ecclesiastici (exceptis impedimentis provenientibus
ex sacro presbyteratus ordine et ex affinitate in linea recta
consummato matrimonio), nec non ab impedimento impediente mixtae
religionis, si petitio dispensationis ad S. Sedem missa sit et urgens
necessitas dispensandi supervenerit, pendente recursu. Concedendo tamen