AAS 10 (1918), p. 285

SA CEA CONGREGATIO CONCILII

CONSENTINA

MISSAE PRO POPULO

12 iunii 1917 et 9 februarii 1918

SPECIES FACTI. - Tribus parochis ecclesiae paroecialis S. M. Gratiarum
in oppido S. Giovanni in Fiore Gonsentinae archidioecesis iniunxit
Archiepiscopus ut singuli Missam pro populo, singulis dominicis et
diebus festis applicarent, non obstante contraria immemorabili consuetudine,
qua tantummodo unus eorum per turnum Missam pro populo
hucusque celebraverat. Contra mandatum Archiepiscopi ad Hanc S. Congregationem
parochi recurrunt, et quaestio disceptanda proponitur sub
dubio :
An consuetudo applicandi per turnum Missam pro populo sustineatur
in casu.

SYNOPSIS DISCEPTATIONIS. - In parochorum favorem haec deducuntur.
Exsistentia consuetudinis immemorabilis in casu est extra controversiam:
eius igitur vis et efficacia summopere est attendenda, usquedum
non constet in casu immemorabilem quoque consuetudinem esse reprobatane
At in themate applicationis Missarum non alia consuetudo reprobata
invenitur, iuxta Const. Benedicti XIV Cum semper oblatas, diei
19 augusti 1744, § V, nisi cuius vi diebus festis a nullo prorsus curato
Missa pro populo in determinata paroecia applicatur. Porro huiuscemodi
inconveniens in casu nostro minime contingit. Licet enim singuli parochi
oppidi S. Iohannis in Fiore habeant proprios parochianos designatos et
distinctos per territorium, una tamen seu unica est in oppido paroecia:
id ostenditur non modo ex eo quod unus est titulus, una ecclesia paroecialis,
unus fons baptismalis, ac per turnum singuli curati functiones
stricte paroeciales obeunt; sed potissimum ex historicis documentis, quibus
arguitur antiquitus eam paroeciam fuisse Praelaturaiù nullius,
ubi cura animarum ad unum Abbatem pertinebat, qui alios quidem
assumebat ut vicarios curatos tamquam suos cooperatores et adiutores,
sed ipse unus applicabat Missam pro populo: unde et in praesenti tres

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.