AAS 10 (1918), p. 353

ACTA APOSTOLICAE SEDIS

COMMENTAKIUM OFFICIALE

ACTA BENEDICTI PP. XV

APOSTOLICAE SUB PLUMBO LITTERAE

DE CATHEDRALIS ECCLESIAE ATERRADENSIS ERECTIONE

BENEDICTUS EPISCOPUS

SERVUS SERVORUM DEI

AD PERPETUAM REI MEMORIAM

Romanis Pontificibus nil unquam magis cordi fuit quam spiritualibus
fidelium necessitatibus pro casuum adiunctis providere; atque
idcirco, si quasdam noverunt dioeceses, quarum Episcopi ob nimiam
ipsarum amplitudinem gregi adesse, prout oporteret, et consulere non
possent, eisdem, multiplicatis Pastoribus, subvenire non omiserunt.
Cum igitur venerabilis frater hodiernus Archiepiscopus Mariannensis
suppliciter postulaverit ut, ob suorum fidelium bonum et commodum,
nova dioecesis erigeretur per divisionem suae archidioecesis,
quae, etsi tribus abhinc annis iam dismembrata fuerit, adhuc amplissime
patet, et precibus eius auctoritas quoque accesserit venerabilis fratris
Nuntii Apostolici in Brasiliana Republica, Nos oblatas preces benigne
excipiendas censuimus. Quamobrem de consulto dilectarum filiorum
Nostrorum S. R. E. Cardinalium Sacrae Congregationi Consistoriali
praepositorum et suppleto, quatenus opus sit, quorum intersit vel sua
interesse praesumant consensu, de Apostolicae potestatis plenitudine et
facultate quoque utentes Romano Pontifici et Sanctae Sedi reservata

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.