AAS 10 (1918), p. 49
ACTA APOSTOLICAE SEDIS
COMMENTARIUM OFFICIALE
ACTA BENEDICTI PP. XV
APOSTOLICAE SUB PLUMBO LITTERAE
I
DE METROPOLITANAE ET NOVAE PROVINCIAE ECCLESIASTICAE ADAMANTINAS
ERECTIONE.
BENEDICTUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM
Quandocumque se praebuit occasio novas ecclesiasticas provincias
instituendi, ut inde catholicae religionis bonum incrementum sumeret
et fideles uberiora et promptiora, quibus indigent, spiritualia subsidia
percipere possent, id semper praestitisse Summos Pontifices ecclesiastica
documenta testantur.
Cum itaque Apostolicus in ditione Brasiliana Nuntius iampridem
instaret, ut pro maiori spirituali bono, sive Episcoporum sive fidelium,
in latissima provincia ecclesiastica Mariannensi alia constitueretur ecclesiastica
provincia erigendo in sedem Metropolitanam Adàmantinam dioecesim,
Nos, omnibus rationum momentis sedulo attenteque perpensis,
ad eiusdem erectionem deveniendum esse existimavimus.
Quapropter, de consulto dilectarum filiorum S. R. E. Cardinalium
Sacrae Congregationis Consistorialis, de consensu venerabilis fratris
hodierni archiepiscopi Mariannensis atque aliorum interesse habentium,
suppletoque etiam, quatenus opus sit, quorum intersit, vel sua interesse