AAS 10 (1918), p. 9
ac dignitate perpetuum in modum augemus, illique omnia et singula
* conferimns iura, privilegia, praerogativas, honores, indulta, quae minoribus
almae huius Urbis Nostrae Basilicis de iure competunt. Decernentes
praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces semper extare
et permanere, suosque plenos atque integros effectus sortiri atque obtinere,
illisque ad quos spectant plenissime suffragari: sicque rite iudicandum
esse ac definiendum, irritumque et inane fieri si quidquam
secus, quavis auctoritate, scienter vel ignoranter contigerit attentari. Non
obstantibus contrariis quibuscumque.
Datum Romae apud sanctum Petrum, sub annulo Piscatoris, die
XXIII novembris MGMXVII, Pontificatus Nostri anno quarto.
P. CARD. GASPARRI, a Secretis Status.
II
NOVUS VICARIATUS APOSTOLICUS « DE BENI » NUNCUPANDUS ERIGITUR
BENEDICTUS PP. XV
Ad futuram rei memoriam. — Quae catholico nomini aeternaeque
fidelium saluti bene, prospere ac feliciter eveniant, ea ut mature praestemus
Nos admonet supremi Apostolatus officium, quo in terris licet
immeriti divinitus fungimur. Iamvero cum in regione « Beni » catholica
in praesens res adeo sit valida, ut proprio Vicario apostolico committenda
videatur; Nos, inspecto gravi Internuntii apostolici suffragio,
auditoque Venerabili Fratre Nostro S. R. E. Cardinali De Lai, episcopo
Sabinensi, Sacrae Congregationi Consistoriali praeposito, haec, quae
infra scripta sunt, decernenda existimavimus. Nimirum Motu proprio
ac de certa scientia et matura deliberatione Nostris deque apostolicae
Nostrae potestatis plenitudine, praesentium vi, Missionem « Beni » in
Vicariatum apostolicum erigimus atque constituimus, huiusque novi
Vicariatus sedem ponimus in urbe « Trinidad » cui vulgo nomen. Novi
huius Vicariatus regimen Fratribus Minoribus S. Francisci Assisiensis
committimus ; ac praecipimus ut ipse Vicariatus, « de Beni » nominandus,
praeter pristinae Missionis territorium, comprehendat quoque regiones
« Colonias », « Caupolican » et << Yuracarès » appellatas. Porro haec
statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces
semper exstare ac permanere, suosque plenos atque integros effectus sor-