AAS 11 (1919), p. 132

non posse quoad futurum admitti, ut adhibeantur laici tamquam Auditores
ad instruendas causas ecclesiasticas, quia concessio illi Curiae
factae, post annum 1874 quo indultum ea de re datum expiravit, non
fuit renovata; per consuetudinem autem fieri non possit ut laicus iurisdictionem
spiritualem obtineat.
Quoad Assessores, licet valeat ratio de concessione non renovata,
nihilominus, quum cesset altera ratio de necessitate iurisdictionis spiritualis
et insuper iure Decretalium non fuerit prohibitum assumere
laicos in munus Assessoris, urgeri posset pro Curia Wratislaviensi ratio
consuetudinis plus quam centenariae, ideoque ad praescripta can. 5,
concludi, consuetudinem hanc, tametsi Codici contrariam, tolerari posse si
Ordinarius aestimet eam prudenter submoveri non posse. Nihilominus
nemo non videt quot incommoda multis iri circumstantiis oriri possint, si
laici in consiliarios ab ecclesiastico iudice assumantur. Nam, praeterquam
quod non semper laici, etiam in iure canonico periti, principia sana
et firma de potestate Ecclesiae habent, obnubilan videtur, si tale consilium
ineatur, perfecta independentia Ecclesiae in suis negotiis ; et
certe iudices laici non assumunt sacerdotes in consiliarios seu assessores
pro negotiis civilibus et profanis decidendis; praeterea decens
est, ut sacerdotes sint plures in iure canonico ac etiam civili bene
periti, quibus reserventur negotia ecclesiastica, vel quae aliquam necessitudinem
praeseferunt cum iure civili, prout e contrario videtur incongruum
dignitati Ecclesiae, ut indigeat opera iurisperitorum laicorum pro
causis ecclesiasticis decernendis.
Ex quibus omnibus deducendum videtur etiam ad secundum dubium
esse dandum responsum negativum, seu in Auditores et Assessores
non posse assumi laicos.

RESOLUTIO, - Porro, propositis in plenariis comitiis S. Congregationi
Concilii, habitis in Palatio Apostolico Vaticano, die 14 decembris 1918,
dubiis ab Episcopo Wratislaviensi hisce formulis deductis nimirum :
I. An consuetudo, per 170 annos usitata, qua in tribunalibus dioecesis
^Vratislaviensis admittuntur iurisperiti laici cum voto deliberativo in
causis matrimonialibus et contentiosis - exclusis semper criminalibus -
legitima dici et deinceps tolerari possit;
II. An in futurum laici homines, in iure et in canonibus periti
in iudiciis ecclesiasticis admitti possint tamquam Auditores ad causas
instruendas, praeter criminales, vel tamquam Assessores cum voto consultivo
in iis causis, quae aliquo modo connexae sunt cum legibus
civilibus;

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.