AAS 11 (1919), p. 74
sibus constitueretur, Sanctissimus Pater, ob adductas rationes, petitioni
annuendum duxit, ac praesenti decreto destinat ad hunc finem tribunal
Vicariatus Urbis, salvo semper recursu III instantiae, si et quando haberi
•quiverit, ad sacram Romanam Rotam.
Praesentibus valituris contrariis quibuslibet minime obstantibus.
Datum Romae, ex Secretaria S. Congregationis Consistorialis, die
15 februarii 1919.
£ß C. CARD. DE LAI, Ep. Sabinen., Secretarius.
L.^S.
f V. Sardi, Archiep. Caesarien., Adsessor.
II
DECRETUM
DE CESSATIONE QUARUMDAM FACULTATUM QUAE SACERDOTIBUS DURANTE
BELLO CONCESSAE SUNT.
Quum atrox bellum, quod plures annos Europam cruentabat, Dei
miserentis gratia, finem tandem habuerit, oportet ut, cessante causa;
facultates quoque extraordinariae circumscribantur quae sacerdotibus,
militaribus copiis addictis, in suum ac militum bonum fuerunt tributae.
Ne autem, in re tam gravi, angustiis et ambiguitatibus pateat locus,
SSmus D. N. Benedictus PP. XV censuit expedire ut pressius determinetur
quaenam ex praedictis facultatibus cessasse dicendae sint.
Itaque, de mandato SSnii, declaratur natura sua finem habuisse
facultates ut supra sacerdotibus factas, quae sequuntur:
1) absolvendi in quibusdam casibus milites generali formula, seu
communi absolutione sine praecedenti confessione;
2) absolvendi ab omnibus censuris et casibus reservatis;
3) Missam celebrandi in quocumque loco, etiam sub dio, remoto
quidem irreverentiae periculo;
4) bis in die, etiam una hora post meridiem, et in casibus extraordinariis
vel non servato ieiunio, Sacrum peragendi;
5) Missas votivas loco propriae a rubricis praescriptae legendi;
6) asservandi SSmum Sacramentum in bellicis navibus et in stativis
castrorum valetudinariis;