AAS 11 (1919), p. 228
eidem attributis quae Minoribus Almae Urbis Basilicis de iure competunt.
Decernentes praesentes Literas firmas, validas atque efficaces semper
exstare ac permanere, suosque integros effectus iugiter sortiri et obtinere,
illisque ad quos pertinent nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque
rite iudicandum esse ac definiendum, irritumque et nunc et inane fieri
si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter vel
ignoranter attentari contigerit. Non obstantibus contrariis quibuscumque.
Datum Romae apud sanctum Petrum, sub annulo Piscatoris, die
xxvin martii MCMXIX, Pontificatus Nostri anno quinto.
P. GARD. GASPARRI, a Secretis Status.
II
VICARIATU APOSTOLICO CONGI BELGICI DISMEMBRATO, DUO EX EO CONSTI-
TUUNTUR VICARIATUS, ALTER TITULO « LEOPOLDOPOLITANUS », ALTER
« NOVAE ANTUERPIAS ».
BENEDICTUS PP. XV
Ad perpetuam rei memoriam. — Quae Catholico nomini aeternaeque
fidelium saluti bene, prospere ac feliciter eveniant, ea ut mature
praestemus Nos admonet supremi Apostolatus munus, quo in terris,
licet immeriti, fungimur. Iam vero cum Catholica Religio in Vicariatu
Congi Belgici, curis commisso Congregationis ab Immaculato Corde
Mariae, postremis praesertim annis laeta incrementa susceperit, visum
est opportunum consilium, ut fidei christianae progressui aptius provideretur,
ab eiusdem Vicariatus territorio septentrionalem regionem
distrahere, in eaque novam separatam Missionem constituere. Quare,
collatis consiliis cum VV. FF. NN. S. R E . Cardinalibus negotiis Propagandae
Fidei praepositis, ex certa scientia ac matura deliberatione
Nostris, deque Apostolicae Nostrae potestatis plenitudine, praesentium
tenore, ab actuali Vicariatu Congi Belgici eius territorii partem separamus,
quae sita est ad Boream districtus civilis dicti de Lacu Leopoldi,
atque in eodem sic distracto territorio novum constituimus Vicariatum
apostolicum curis committendum memoratae Congregationis ab
Immaculato Corde Mariae de Scheut; istique novo Vicariatui, ab urbe
ubi sedem habebit, « Novae Antuerpiae » nomen facimus. Vicariatus
vero Congi Belgici, cum reliqua parte quae ex peracta divisione ei
superest, praecipimus ut posthac ex urbe Léopoldville, ubi Vicariatus
ipse residentiam habet, Vicariatus Leopoldopolitanus denominetur. Haec