AAS 11 (1919), p. 229

statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces
semper exstare ac permanere, suosque plenos atque integros effectus
sortiri et obtinere, illisque ad quos spectant, sive spectare poterunt,
suffragari nunc et in posterum ; sicque rite iudicandum esse ac definiendum,
irritumque atque inane fieri si quidquam secus, super his, a quovis,
auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit. Non
obstantibus contrariis quibuscumque.
Datum Romae apud sanctum Petrum, sub annulo Piscatoris, die
in aprilis MCMXIX, Pontificatus Nostri anno quinto.

P. CARD. GASPARRI, a Secretis Status.

III

ECCLESIA METROPOLITANA S. IACOBI MAIORIS IN URBE MARIANOPOLI TITULO

AC PRIVILEGIIS BASILICAE MINORIS HONESTATUR.
BENEDICTUS PP. XV

Ad perpetuam rei memoriam. — Quae Catholici Orbis templa vel
molis amplitudine insignibusque artis ornamentis, vel sanctorum reliquiis
et fidelium religione ceteris praestent, ea, Decessorum Nostrorum
vestigia persequentes, singularibus titulis ac privilegiis honestare consuevimus.
Constat quidem inter sacras huiusmodi aedes merito recensendam
esse Metropolitanam Archidioecesis Marianopolitanae Ecclesiam,
quae in honorem Iacobi Maioris Apostoli Deo dicata, Canadensium catholicorum
fidem ac largitatem luculenter ostendit atque effert. Collecta
enim intra Archidioecesis fines ingenti stipe, templum, a fundamentis
excitari coeptum, totum lapide lybico exstructum est, additis fronti porticibus;
pars interior Basilicam Vaticanam, minore sane spatio, refert
et imitatur, neque operibus atque artiliciis caret; arae vero maximae
aulaeo ornatae tholus superstat altissimus. Sanctorum autem reliquiae
haud mediocri numero ibidem adservantur ; suppellex sacra item affluii,
eademque pretiosa, ad divina officia peragenda, quibus ordo Canonicorum
eum reliquo clero, non sine magno domus Dei decore, cum praeclara
animorum utilitate studiose perfungitur. Placet ad. haec commemorare,
in eandem S. Iacobi aedem, anno MCMX, innumerabiles undique gentium
convenisse catholicos, coetum habituros cultui Sanctissimae Eucharistiae
provehendo, cui Pater Cardinalis praefuit Apostolicae Sedis Legatus,
centum' et viginti Episcoporum corona circumdatus. Quibus omnibus

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.