AAS 11 (1919), p. 346

ACTA SS. CONGREGATIONUM

SACKA CONGREGATIO CONSISTORIALIS

I

DECLARATIO
CIRCA NATURAM QUASI-PAROECIARUM VEL MISSIONUM DIOECESUM QUARUNDAM
POST CODICIS IURIS CANONICI PROMULGATIONEM.

Ex dioecesibus, quae, ante Constitutionem Sapienti consilio, iurisdictioni
S. C.^de Propaganda Fide subiiciebaniur, postea vero in ius
commune traductae sunt, nonnulla dubia fuerunt proposita circa naturam
paroeciarum seu missionum, in quas eaedem dioeceses partiuntur
et circa iura atque officia rectorum earundem.
Sacra autem haec Congregatio, auditis plerisque praedictarum dioecesum
Ordinariis ac re mature perpensa, haec in re censuit declaranda:
I. Ex Can. 216 Cod. I. C. indubium est, partes dioecesum ut supra,
quibus peculiaris rector pro animarum cura sit adsignatus, uti paroecias
in posterum haberi atque eo nomine appellari debere; reservata
appellatione quasi-paroeciarum vel missionum partibus in quas, pro cura
animarum, dividuntur Vicariatus apostolici et apostolicae Praefecturae.
II. Ad constituendas paroecias requiritur quidem Ordinarii decretum,
per quod territorii fines, sedes paroecialis et dos tam pro cultu
quam pro sacerdotis sustentatione determinentur; necesse tamen non
est inamovibilitatem rectori assignari; quin imo, si iustae adsunt causae,
amombilitas in ipso creationis decreto declarari potest, iuxta canones
1411, § 4, 454, § 3, et 1438.
III. Quod si exiguus aut fluctuans fidelium numerus, vel absoluta
congruae dotis carentia erectionem quarundam ecclesiarum in paroecias
minime suadeant; huiusmodi ecclesiae uti subsidiariae vel capellaniae
habeantur intra fines alicuius paroeciae, cuius in ditione ac dependentia
manebunt, donec paroecialitatem propriam assequi poterunt.
IV. In constituenda erigendarum paroeciarum dote prae oculis
habeantur quae in Codice statuuntur, cann. 1409, 1410 et 1415,.§ 3.
V. Erectione porro, uti supra, canonice peracta, rector paroeciae,
sive parochus, sive vicarius oeconomus obligatione tenentur applicandae

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.