AAS 11 (1919), p. 369

ACTA APOSTOLICAE SEDIS

COMMENTARIUM OFFICIALE

ACTA BENEDICTI PP. XV

LITTERAE APOSTOLICAE

I

RESTITUITUR ECCLESIA SANCTAE IUSTINAE, PATAVII SITA, IN ABBATIAM BENE-

DICTINAM.
BENEDICTUS PP. XV
Ad perpetuam rei memoriam. — Inclyta Benedicti Patris familia
iugiter per saecula de religione non minus quam de civili societate
optime merita est. Dum enim Benedicti alumni Evangelii lumen in
Europam fere universam provexerunt, in Ordinis illius coenobiis, veluti
munitissimis in arcibus, media praesertim aetate, inter bella et tumultus,
a barbarorum incursionibus liberales omne genus artes tutum obtinuerunt
asylum. Celeberrima plura enumerantur coenobia benedictina,
atque haec inter eminet vetustissimum monasterium ad sanctae Iustinae,
Patavii conditum, de quo iam inde a saeculo VII fit mentio. Ab Hungaris,
Italiam vastantibus, combustum et saeculo x denuo exstructum,
ad splendoris apicem pervenit saeculo xv, cum idem monasterium,
auspice venerabili Ludovico Barbo, postea episcopo Tarvisino, incunabulum
fuit magnae reformationis Benedictinae in Italia, ex qua originem
duxit Congregatio a sancta Iustina tunc nuncupata. Hanc quidem Congregationem,
postea Casinensem appellatam, rec. me. predecessor Noster
Eugenius Papa IV pluribus privilegiis auxit. Continens monasterio, erecto
saeculo xvi, surrexit ingens basilica, molis amplitudine non minus quam
artis operum decore miranda, quae inter maiora Christianitatis templa
merito recensetur. Ipsa in basilica summa cum veneratione asservantur
multorum sanctorum corpora, potissimum illud sancti Prosdocimi, primi
episcopi Patavini, necnon corpus sanctae Iustinae virginis ac martyris,

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.