AAS 11 (1919), p. 39

ACTA SS. CONGREGATIONUM

SACKA. CONGREGATIO CONSISTORIALIS

I

DECRETUM

DE CLERICIS IN CERTAS QUASDAM REGIONES DEMIGRANTIBUS

Magni semper negotii fuit clericorum receptio ex dissitis vel transmarinis
locis provenientium: talibus in adiunctis deceptiones et fraudes
facile occurrant, easque detegere in tanta locorum distantia ac sermonum
diversitate diutini laboris est ac difficile. Unde Alexander III in
consultatione ad Episcopum Genomanensem, statuta Patrum veterum1
renovans, de clericis in remotis regionibus ordinatis, itemque de tr-ansmarinis
statuit « ut ad minus quinque Episcoporum super ordinatione
« sua testimonio muniantur ». Quae lex, relata in Decretalibus, tit. 22,
lib. I, ius commune per plura saecula constituit.
Nostra autem aetate, itineribus trans Oceanum communioribus et
frequentioribus factis, novae leges pro clericorum ex Europa ad ea loca
migrantium latae sunt, et ultima vice per decretum Ethnographica studia,
quibus plura iuxta temporis adiuncta fuerunt disposita ; quae ubi accurate
observata fuere, valde in animarum bonum profuisse exploratum est.
Attamen, interea temporis, experientia docuit aliquid in hac re ulterius
addi oportere aliaque temperari, ut salutarium priorum decretorum
finis plenius ac facilius attingi queat.
Accessit publicatio Codicis canonici iuris, cui, quantum fas erat,
coordinan oportebat peculiaris haec lex de clericis trans Oceanum
migrantibus.
Habita idcirco ratione votorum plurium Americae Antistitum, perpensisque
quae a Nuntiis et Apostolicis Delegatis relata fuerunt, Emi
S. huius Congregationis Patres, postquam de mandato SSmi D. N. Benedicti
XV omnia diligenti examini subiecere, haec statuenda censuerunt.

1 Conciliorum scilicet Carthaginensis I, Chalcedonensis et Antiocheni, nec non
et S. Augustini (cfr. Decr. Gratiani, dist. I, cap. V).

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.