AAS 11 (1919), p. 41

neum, sive perpetuum vel ad beneplacitum Episcopi dimittentis, acceptationem
Episcopi ad quem, et notas sacerdotis individuas, aetatis scilicet,
originis, aliasque, quibus persona describatur, adeo ut nemo circa eius
identitatem decipi possit: aliter autem confectae litterae nihil valeant et
nullae habeantur.
3. Firma manet praescriptio in decreto Ethnograftca studia statuta,
qua italiae Ordinarii relevantur ab onere dimissoriales litteras, de quibus
in superiori articulo sermo est, conficiendi; sed peractis iis quae*
sub n. 1 statuta sunt, rem défèrent ad Sacram hanc Congregationem,
quae licentiam scripto dabit cum utroque Ordinario communicandam.
4. Idem statuitur pro Episcopis Hispaniae et Lusitaniae, hac una
differentia, quod onus licentiam concedendi attribuitur et reservatur
Apostolicae Sedis apud eas nationes Legato.
5. Qui hisce litteris vel licentia carent, ad sacri ministerii exercitium
admitti nequibunt: qui vero iis pollent, admittentur etiam in locis
transitus, nisi peculiaris aliqua extraordinaria ratio obsistat, si ibidem
infirmitatis aut alia iusta causa commorari parumper coacti fuerint.
6. Hisce servatis normis aliisque quae in tit. I, lib. II Codicis statutae
sunt, sacerdotes ex Europae dioecesibus dimissi, in Americae et
insularum Philippinarum dioecesibus, utroque Ordinario consentiente,
incardinari etiam poterunt. ,
7. Sacerdotes ex Europae dioecesibus dimissi ex una in aliam
Americae et insularum Philippinarum dioecesim transire poterunt, Episcopo
a quo discedere desiderant et Episcopo ad! quem pergere optant
consentientibus, servatis in substantialibus normis sub nn. I et II positis,
et docto quamprimum Ordinario sacerdotis proprio, vel, si agatur de
sacerdotibus Italis, Hispanis et Lusitanis, S. Sedis officio a quo [rima
demigrandi licentia promanavit. Obligatio autem docendi Ordinarium
sacerdotis proprium vel S. Sedis officium spectabit ad Episcopum qui
sacerdotem in sua nova demigratione recipit.
8. Curae et sollicitudini Ordinariorum Americae et insularum Philippinarum
enixe commendatur ut provideant quo emigrati sacerdotes in
domibus privatis vel in diversoriis, sive publicis hospitiis, non commorentur,
sed in aedibus ecclesiasticis ad rem instructis vel instruendis,
aut penes aliquem parochum vel religiosos viros. Quod si absque legitima
causa parere recusent, eos post factam monitionem peremptoriam
a missae celebratione interdicant.
9. Religiosi, dum in sua religione perseverant, trans Oceanum ad
alias suae religionis domus mitti a suis superioribus valebunt, hac una
lege servata, super cuius observantia superiorum conscientia graviter

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.