AAS 11 (1919), p. 42

oneratur, ut agatur de religiosis qui sint intemeratae vitae, bonae expiorataeque
vocationis et studiis ecclesiasticis bene instructi ; adeo ut retineri
tuto possit, in bonum animarum et aedificationem fidelium eorum
missionem esse cessuram.
10. Religiosi exclaustrati, pro tempore quo extra conventum morantur,
et religiosi saecularizati eadem tenentur lege ac clerici saeculares.

CAPUT ¡I..

11. Clerici saeculares, qui ex Europa vel ex Mediterranei oris in
Americam vel in insulas Philippinas ad breve tempus, semestre non
excedens, pergere cupiunt, acceptatione non indigent Ordinarii illius
loci, vel illorum locorum ad quae proficiscuntur, prout pro diuturna
vel stabili commoratione requiritur.
\± Sed debent: N
a) iustam honestamve causam itineris suscipiendi habere, eamque
Ordinario suo patefacere, ut discessorias litteras ab eo impetrare valeant;
b) muniri discessorialibus litteris Ordinarii sui, non in forma
communi, sed in forma specifica, cohaerenter ad ea quae superiori
num. 2 praescripta sunt, causa temporanei itineris et spatio temporis
in indulto indicatis;
o) reportare S. Sedis beneplacitum, quod dandum erit vel ab hac
S. Congregatione, vel ab Apostolicae Sedis Legatis, in locis ubi hi
adsint; nisi urgens aliqua causa discessum absque mora exigat: quo
in casu in litteris discessorialibus id erit exprimendum;
d) in quolibet casu instrui sufficienti pecuniae summa nedum
pro itinere decenter suscipiendo, sed etiam pro regressu: ad quem finem
Ordinarius cavere debet, ut summa ad revertendum necessaria depo- j
natur penes aliquam nummulariam mensam, aut alio modo tuta sit, ne
ulla reversioni obstet pecuniae difficultas.
13. Religiosi exclaustrati, durante exclaustrationis tempore, et religiosi
saecularizati hac ipsa lege tenentur.
14. Expirato spatio temporanei indulti, si quis ex infirmitate aut
alia iusta vel necessaria causa redire non valeat, Ordinarius loci licentiam
prorogare poterit, docto tamen statim Ordinario sacerdotis proprio
et S. Sedis officio, a quo beneplacitum discessus datum fuit.

CAPUT III.

15. Leges de sacerdotibus migrantibus latae eos quoque attingant
sacerdotes, qui, aut in itinere transmarino aut in exteris commorationis
locis, Europa minime excepta, agricolis aliisque operariis demigrantibus

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.