AAS 11 (1919), p. 442
exempla edita considerantibus, vehementer demirari licet, innumerabiles
tamen esse adhuc qui in tenebris et in umbra mortis
sedeant; siquidem ethnicorum habita recenter ratione, ad decies
millies centena millia numerantur.
Nos igitur, tam immensae animarum multitudinis lacrimabilem
sortem miserantes, cum, pro Apostolici sanctitate officii,
nihil habeamus antiquius quam ut beneficia eis divinae Redemptionis
communicamus, equidem plurifariam in orbe catholico
increbrescere illa, Dei nimirum Spiritu commota, studia
bonorum in Missionibus exteris provehendis et explicandis, libenti
sane gratoque animo videmus. Itaque ad ea ipsa studia
fovenda usque quaque et incitanda, ut Nostro est muneri summisque
votis consentaneum, lumine auxilioque Domini magnis
precibus implorato, has vobis, venerabiles Fratres, mittimus
litteras quibus vos vestrosque cleros ac populos hortamur, significantes
quemadmodum huic gravissimae causae prodesse
possitis.
Primum omnium ad eos Nostra spectat oratio, qui, ut Episcopi
aut ut Vicarii Praefective Apostolici, sacris praesunt Missionibus
: ipsis enim cura omnis proxime incumbit Fidei propagandae,
in iisdem praesertim spem amplificationis suae habet
Ecclesia repositam. Quamquam non ignoramus quo fere sint
ardore apostolatus, probeque novimus quae quantaeque iis
vincendae difficultates fuerint, subeundaque discrimina, his
maxime postremis annis, non modo ne de suis praesidiis stationihusque
décédèrent, sed ut regnum Dei etiam dilatarent. Ceterum,
eorum erga hanc Apostolicam Sedem observantia ac pietate
perspecta, confidenter ipsis* ut filiis pater, animum Nostrum
aperimus. Hoc igitur ante omnia cogitent, se suae quemque Missioni
tamquam animam, ut aiunt, esse debere. Quamobrem suis
sacerdotibus ceterisque sui muneris adiutoribus bono sint, verbis
factisque, documento, animosque ac stimulos addant ad se^
quenda usque meliora. Quotquot enim quoquo pacto in hac
vinea Domini operantur, experimento cognoscant oportet, pia-